utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04530002

Charter Number: 04530002
Cartulary Title: Charters of St. Peter's Ghent
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 1044
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1002) eSawyer (S 1002)
map View Map
Charter:
+ In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Ego Eadwardus Anglorum dei gratia basileus omnibus post me futuris regibus archiepiscopis abbatibus comitibus uicecomitibus omnibusque baronibus ac ministris cunctisque praesentibus et futuris salutem et huius rei notitiam Summum in regibus ac principibus bonum est iustitiam dei colere et aecclesiarum quieti prospicere et de illarum perpetua securitate sollerter tractare quia qui eam exaltant et honorant cum ea et in ea et per eam exaltantur et honorantur Et quoniam in locis plurimis inquietudines plurimas molestias persecutiones scandala atque grauamina monachos a nonnullis pertulisse cognouimus decet ut nostrae excellentiae regia prouisio de ipsorum uentura quiete salubri meditetur dispositione ut in ipsis manentes tranquilla mente in seruitute dei ipsius subueniente gratia permaneant unde praesentes et posteri sciant uniuersi quod antiqui gloriosi reges Ælfredus uidelicet et Eadwardus filius eius aecclesiam sancti Petri de Gant quae in monte Blandinio sita est nimio affectu dilexerunt honorauerunt et donationem illam Leuesham scilicet cum omnibus sibi pertinentibus quam Ælðrudis praefati Ælfredi neptis aecclesiae eidem libere contulit regia concessione et libertate perpetua munierunt Quorum boni operis intentione perpendens ne eorum statuta unquam ducantur in irritum aut ullis quod absit posteris turbentur temporibus ego quidem huius libertatis patrocinator donis eorum fauens pro eorum et mea omniumque successorum meorum regum atque Baldwini comitis cognati mei necnon et omnium fidelium prosperitate et salute deo et beato apostolo Petro pio fautori nostro et abbati Richardo monachisque praefatae aecclesiae de Gant concedo atque mea regia auctoritate confirmo manerium de Leuesham cum omnibus sibi pertinentibus uidelicet Greenwic Wulewic Modingeham atque Cumbe et cum uallibus etiam in Andreda eisdem maneriis adiacentibus scilicet Æschore Æffehaga Wingindene Scarendene Sandherste et cum aecclesiis cimiteriis decimis redditibus in campis et siluis in pratis et pascuis in aquis et paludibus in piscariis et piscationibus in molendinis et in omnibus suis appendiciis Praeterea addidi loco illi praelibato infra Londoniam partem terrae de terra illa uidelicet quae Wermanecher Anglice nuncupatur cum hueruo eidem terrae pertinenti et cum omnibus rectitudinibus et consuetudinibus quae ad illam pertinent Concedo eis etiam in omnibus terris suis praenominatis consuetudines hic Anglice scriptas scilicet infangeneðeof mondbruce mischenninge uðleaw ferdwite wearwite blodwite hleastynge sceawinge hamsocne forstall aliasque omnes leges et consuetudines quae ad me pertinent Donaui etiam Richardo religioso abbati et omnibus futuris post eum ibidem abbatibus et fratribus eiusdem loci in omni praedicta monasterii possessione sacam et socam theloneumque suum in terra et in aqua et consuetudinem quae dicitur teames latrones latronumque captiones uel emissiones et pacis fracturam et pugnam in domo factam et domus inuasionem et omnes assultus in suo iure in uia et extra in festo et extra in urbe et extra in aqua et extra tam plene et tam libere sicut eas habebam in manu mea nullis itaque unquam grauentur oneribus expeditionum nec pontium uel castrorum restructione nec regalium siue episcopalium ministrorum exactione Defendo insuper et ex nomine sanctae trinitatis prohibeo ut nullus regum succedentium episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum siue aliorum regum clientium uel episcoporum ministrorum pastum censum uel inpensionem seu aliud quidlibet ab aecclesia illa uel a terris praescriptis ad eam pertinentibus per uim aut per consuetudinem exigat sed omnimodam libertatem mea regia corroboratione perpetualiter possideant quatinus ipsa religiosa concio pro remedio animae meae et successorum meorum regum Angliae omniumque benefactorum eiusdem aecclesiae ac fidelium salute peruigiles persoluat deprecationes oleumque bonae actionis more sapientium uirginum sub habitu religionis seruans Christo domino et eius beato apostolo Petro indefesse deseruiat Si quis autem contra hanc auctoritatis nostrae paginam senserit quicunque ille fuerit cuiuscunque aetatis uel potestatis gradus et ordinis et eam infringere uoluerit uel alios ad hoc conduxerit unusquisque pro seipso libras v partibus sancti Petri persoluat et quicquid exinde fiscus noster in murdris geldis danegeldis omnibusque aliis rebus uel stipendiis quae in terris illis surrexerint ad partem nostram sperare poterat in luminaribus siue fratrum ipsius monasterii uictus aminiculis perenniter per nostra oracula ad integrum sit concessum atque indultum Quicunque successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit aeterna coronetur claritate coelestisque regni perfruatur foelicitate si quis uero eam quod absit destruere uoluerit siue eandem possessionem a donatione et seruitio saepedictae aecclesiae et abbatum eiusdem loci et monachorum subtrahere conatus fuerit uel per partes quasi haereditatis iure auferre praesumpserit sicut contradictor et conuulsor huius nostri decreti ac temerator cum Iuda traditore domini aeterno anathemati subiaceat nisi deo et beato suo apostolo Petro digna poenitentia satisfecerit Non enim superiorem uel inferiorem aliquem decet hominem illud sibi in ius haereditatis uendicare quod per regiam corroborationem ad illud cuius esse debeat prouida ratione fuerit redactum Anno igitur dominicae incarnationis mxliiii indictione xii et vii concurrentibus atque xi epactis rotantibus haec regalis concessio et donatio facta est sub astipulatione primatum quorum nomina karaxata uidentur Ego Eadwardus rex totius Britanniae hanc propriam donationem regali stabilimento affirmaui + Ego Ælfgyfu eiusdem regis mater assensum accommodaui + Ego Eadsinus Dorobernensis aecclesiae archiepiscopus hanc pietatem diuulgaui + Ego Ælfricus Eboracensis ciuitatis archipraesul hanc territoriam scedulam diligenter assignaui + Ego Æluueardus Londoniensis episcopus consolidaui + Ego Godwinus Rofensis episcopus gaudenter impressi + Ego Æluuynus Wintoniensis episcopus corroboraui + Ego Beorhtwoldus Wiltuniensis episcopus coadunaui + Ego Liuingus Cridiensis episcopus confirmaui + Ego Æðelstanus Herfordiensis episcopus consignaui + Ego Wulstanus Wigorniensis episcopus hanc diuulgaui + Ego Eadnoðus Dorccensis episcopus condixi + Ego Duduco Willensis episcopus conscripsi + Ego Grimkillus episcopus Australium Saxonum consensi + Ego Wulsinus episcopus Licetfeldensis commodum duxi + Ego Britwinus episcopus Scireburnensis conclusi + Ego Godwinus dux Amen dixi + Ego Leofricus dux testificaui + Ego Siwardus dux testificaui + Ego Haroldus dux testificaui + Ego Leofwinus dux testificaui + Ego Swegenus dux testificaui + Ego Tostig dux testificaui + Ego Gyrdus dux testificaui + Ego Eadwinus abbas Westminsteriensis + Ego Wuluoldus abbas Certesige + Ego Ælsi abbas sancti Augustini + Ego Godwine abbas Wincelcumbe + Ego Manny abbas Eoueshamensis + Ego Ælfricus abbas Perscorensis + Ego Hugelinus camerarius + Ego Esgar stallere + Ego Roldbertus filius Wimarc stallere + Ego Ordgar minister + Ego Osgod minister + Ego Odda minister + Ego Ælfgar minister + Ego Karl minister + Ego Ðured minister + Ego Æðelwig minister + Ego Ædridg minister + Ego Ordulf minister + Ego Duduco minister + Ego Siward minister +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter