utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04530003

Charter Number: 04530003
Cartulary Title: Charters of St. Peter's Ghent
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0918
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1205b) eSawyer (S 1205b)
map View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti sancte et individue trinitatis Cum omnipotentis patris sapientia eademque et virtus et verbum Dei cuncta essentia constituit esse ex nichilo solo verbi imperio universaliter omni creature hoc constituit ut factura sequeretur factorem et cum jam processissent cuncta valde bona a summo et bono Deo creata omnia subdidit usui hominis quem in hanc excellentiam constituit ut consimilem Deo faceret universisque a se super terram creatis preferret Sed curve in terris anime et celestium manes degerentes factorem suum ceperunt in pejus ruere qui nec aliquem intellexerunt ut declinarent a malo et facerent bonum unde ne homo penitus periret quem ipse creavit Deus hominem induit eumque super celestia exaltavit sicque redemptio libertatis applausit preterea documenta dedit quomodo spiritum humilibus et elemosinam facientibus pateret ingressus celestium edium et qualiter de terrenis negotiaremur celestia Thesaurizate inquiens vobis thesauros in celo Quapropter Ego in Dei nomine Elstrudis clementia domini et non meis meritis comitissa flagrans amore celestis hereditatis cupiensque adispisci quandam portiunculam beatitudinis cum hiis qui patrimoniis suis domino legaliter traditis celestem pervenerunt ad hereditatem salubre hoc mihi visum est ut ex bonis clementi Deo mihi misericorditer collatis aliquam providerem eterne felicitatis mihi portionem Idcirco ad monasterium Blandinium a sancte recordationis patre Amando constructum et in honore principis apostolorum Petri doctorisque gentium Pauli consecratum ubi et ad presens requiescit venerabilis Christi virgo Amalberga cum alliis sanctorum pigneribus dono et contrado Egomet ipsa una cum filiis meis Arnulfo et Adelolfo hereditatem meam Lievesham et Gronewic et Uuluuich pratis pascuis silva mancipiis quoque et omni integritate supradicte hereditatis Hec ergo omnia sicut prefata sum ad id venerabile cenobium supra memoratum pro remedio anime senioris mei Balduini et mee ipsius filiorumque meorum trado transfundo atque transcribo et de jure meo in juris potestatisque dominium ejusdem Sacri cenobii devoveo et delibero ut ipsi servi Dei a me recipiant et ad proprie utilitatis commodum destinent atque hereditarie possideant absque ullius contradictione vel injuria et devotius pro meis predecessorum meorum excessibus omnipotentis domini exorent clementiam Si vero quod futurum minime credo quispiam de successoribus meis heredibus aut pro heredibus injuriosus contradictor seu quelibet alia persona extranea huic traditioni mee contraire voluerit et infirmare quod justorum firmatum est fidelium testimonio in primis quidem S Trinitatis et beatissime Dei genetricis et perpetue virginis Marie sanctissimeque virginis Christi Amalberge deinde omnium sanctorum iram incurrat offensam et ab universa sancta ecclesia excommunicatus appareat et dampnatione Dathan et Abiron quos viventes infernus absorbuit pereat tam ipse quam cuncti qui in perpetuum injuste predictam possessionem possederint aut per vim sacro memorato cenobio detinuerint tamen iniqua eorum presumptio non obtineat effectum magis hec nostra traditio firma permaneat cum astipulatione subnixa Actum publice territorio Gandensi in monte Blandinio anno verbi incarnati ixc xviii indictione viii idus septembris glorioso rege Karolo honeste agente in sceptris Francorum Regnum autem Anglorum ordinante inclito rege Edwardo memoratum autem sacrum cenobium regente domno abbate Rodberto S ipsius Elstrudis comitisse que hanc traditionem fecit firmarique petiit S Arnulfi et Adalulfi comitum filiorum ipsius S Folberti episcopi S Bernati archidiaconi S Wenemari advocati Ego quoque Rinardus peccator interfui et notavi atque subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter