utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04530004

Charter Number: 04530004
Cartulary Title: Charters of St. Peter's Ghent
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1006 - 1016
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 997a) eSawyer (S 997a)
map View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti sanctae trinitatis et indiuiduae unitatis Ædwardus misericordia Dei indignus atque filius Ædelrædi regis Anglorum uniuersis tam et presentibus quam et futuris sanctae matris aecclesiae filiis salutem et pacem Notum fieri sanctae karitati uestrae dignum duximus qualiter cum paterno priuatus fuissem regno et loca sanctorum lustrando circuirem tam pro peccatis meis ut de eis Dominus per interuentum sanctorum suorum mihi ueniam daret siue ut quandoque mei misertus me in regno patrum meorum restitueret deueni Gandauum ad monasterium sanctorum apostolorum Petri et Pauli quod ueneratur in monte Blandinium dicto ubi etiam ad praesens corpora sanctorum Wandregisili abbatis Ansberti et Wlframi archypresulum cum sacratissima Christi uirgine Amalberga requiescunt et a sanctae recordationis abbate Rodboldo [] fratribus benigne susceptus sum Fecerunt autem et fratres querimoniam de rebus uel hereditate monasterii que olim ablata eis fuerunt in regione Anglorum deprecatique sunt ut si aliquando me Dominus in regno patris mei restituere dignaretur et ego eis restituerem hereditatem monasterii sui Quorum petitioni libentissime annuens uotum uoui Deo et sancti apostolis eius Petro et Paulo super altare ipsorum ut si aliquando clementia Dei me in regno paterno sublimaret sancto loco egomet restituerem propriam possessionem suam Hoc est uillam Liefesham cum Gronewic et Wlwic [] appendiciis suis in domibus aecclesiis terris pratis siluis aquis aquarumue decursibus molendinis mancipiis et omni integritate ipsius possessionis Actum publice in monte Blandinio in monasterio prefatorum apostolorum Petri et Pauli tempore Rodberti regis Francorum viii kalendas ianuarii anno dominice incarnationis mvi indictione xiiii epacta viiii concurrente vii termino pascali vi kalendas aprilis die dominico kalendis aprilis luna ipsius diei xviiii existente Et hoc uotum sponsionis mee ut firmius corroborarem litteris mandare precepi Ego Ædwardus cognoui et notare constitui +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter