utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04540001

Charter Number: 04540001
Cartulary Title: Charters of Gloucester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0671 - 0679
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 70) eSawyer (S 70)
map View Map
Charter:
In nomine domini nostri Jhesu Christi Solet non nunquam inter multos sacerdotes domini vel quoslibet minores gradus ecclesiæ et inter ipsos etiam laicos fideles de possessionibus agrorum vel quis vel ad quamlibet ecclesiæ pertineat vel quis etiam cujuslibet magis sit maxima discordia oriri quapropter ego Ethelredus Deo adjuvante rex Merciorum fui cogitans de remedio animæ meæ ut aliquid fecerim mihi in elemosinam pro nomine omnipotentis Dei in sæcula Concedens autem donabo duobus ministris meis nobilis generis in provincia Huicciorum Osrico scilicet et Oswaldo fratri ejus in vicarium cum nostra licentia et consensu aliquam partem telluris id est ccc tributariorum at Gleaweceasore Osrico et altera similiter ccc cassatorum at Pershoram hoc est ut Osric acciperet illud obe Gleaweceasdre Oswald etiam et Pershoram haberet Postquam ego Etheldredus rex fui rogatus a venerabili viro præfato Osrico licentiæ meæ ut monasterialem locum et vitam in illa civitate construere potuisset et cænobialem regulam perenniter ibi constitueret et tunc ita fiebat et ipse comparavit illam civitatem cum agro suo et ad liberam potestatem omnis rei cum uno suleaurea in quo fuit xxx milia sibi in perpetuam hæreditatem possidendum et adhabendum et post se in suam genelogiam qualicunque manu voluerit donandum Facta vero est hæc conditio in quinto anno regni Ethrelwedi regis Merciorum hoc est anno dominicæ incarnationis sexcentesimo septuagesimo primo tunc fuerunt domini archiepiscopus Deusdedit et Saxulphus episcopus gentes Mercini et sinodus congregata fuit in loco famosa Ethcealchy de istis rebus sic factis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter