utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04560001

Charter Number: 04560001
Cartulary Title: Charters of St. Benet Holme
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1020 - 1022
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 984) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 984)
map View Map
Charter:
+ Christo omnipotenti qui est omnium regum rex omnino persoluendae sunt gratiarum actiones pro omnibus indebitis beneficiis quibus hominibus sua sola pietate intercedente suffragatur nullis nostris promerentibus meritis Ne ergo simus ingrati beneficiorum tantorum eius cuique magnopere studendum est nostrum ut aliquid conferamus ei cuius sunt omnia et qui nobis non habita contulit habere cuique non possumus dare nisi propria et de suo proprio tribuit nobis mercari et in usus proprios uti quae minime proprio usu potuimus habere nisi eius tribueret gratia scilicet regni coelorum coelicolarum contubernium Eius quippe largiflua bonitate regia dignitate subtronizatus ego Knuð rex Angligenae nationis pro nanciscendo eius inmensitatis misericordiae dono concedo sibi de suo proprio quae mihi gratuito concessit uillam noto nomine cognominato Horningga cum pascuis siluis atque confinibus sibi rite subteriacentibus scilicet Ludham cum pertinentiis Netheshird cum suis pertinentiis Est denique nostrum donum a Christo nobis collatum cui dantes foenoratum exposcimus ut rursum suae largitionis donationem accipere dignetur a nobis omni intentionis affectu oblatam quatinus possimus per sua sibi data consequi quae a nobis non possunt possideri nisi a se collata Si quisquam quod absit a diaboli incitatione fuerit inflatus ut deo omnium rerum possidenti suum temptauerit quod nobis sibi concessit tribuere abstrahere ui uel fraude qualibet utinam remaneat nobis ad gratiam eius quae concessimus et sit ei adinteritus aeternae dampnationis qui prauae mentis annisu hoc alio transferre conatur nisi plenitudo satisfactionis eius subueniat + Ego Knuð rex hanc donationem Christo contuli pro consequendo praemio coelestis haereditatis + Ego Ælgifu regina hanc regiam donationem augendo confirmaui + Ego Wlstanus archiepiscopus corroboraui + Ego Æðelnoðus archiepiscopus confirmaui + Ego Godwinus episcopus corroboraui + Ego Ælfwinus episcopus assensum dedi + Ego Ælfsinus episcopus consignaui + Ego Æðericus episcopus conclusi + Ego Ælfwius episcopus corroboraui + Ego Brihtwaldus episcopus consensi + Ego Huc dux + Ego Godwine dux + Ego Ulf dux + Ego Eglaf dux + Ego Hacun dux + Ego Leofwine dux + Ego Godric dux + Ego Brithtwig abbas + Ego Leofric + Ego Ælfward + Ego Æðelstan An ealwealdendes drihtnes naman ðe ealle þing geworhte and him silfum to anwealde hilt and syld ðam ðe is willa is Ic Knut of his agenum ðe he for his godnisse butan minre geearnunge me forgifen hafð ic sylle for minre saule alfderdnisse ðat land at Horninggen mid felda and wudu swa forð swa ða landgemæru tæcað into Holme ðam Godes þeowum to þearfe on ece yrfe
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter