utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04650001

Charter Number: 04650001
Cartulary Title: Charters of Ramsey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0974
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 798) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 798) British Library - Add Ch 33658 (f1r) British Library - Add Ch 33659 (f1r) British Library - Add Ch 33686 (f1r)
map View Map
Charter:
Privilegium Edgari Regis Rege regum et domino dominantium in eternum et ultra omnipotenter ubique regnante et ineffabili sua clementia universa celestium et terrestrium ac infernorum agmina gubernante Ego Edgarus per magnam ipsius Dei misericordiam tocius Anglorum regni solis sublimatus omnibus post me futuris regibus archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus centenariis ceterisque sancte ecclesie filiis innotesco quod quidam vir dilectissimus michi necnon et propinquitatis consanguinitate connexus Aylwynus Aldreman nomine instigante divina clementia cum benivolo meo assensu ac licencia in insula que nuncupativo usu a incolentibus Rameseya promulgatur in honore beate Dei genitricis ac perpetue virginis Marie sanctique Benedicti omniumque sanctarum virginum arcisterium construxit Providens itaque incertum futurorum temporum statum omnibus posteris meis scire profuturum decrevi quale igitur omnipotentis gratia operante ibidem miraculum emicuit sicut non incerta relacione quorundam episcoporum meorum immo et ipsius Aylwyni didici Igitur diuturno ac laborioso cruciatu podagre pedum suorum predictus illustris vir Aylwynus multis laboravit annis usque quo nox affiuit salutifera in qua piscator quidam ipsius qui Wlfget vocabatur cum carinula et asseclis suis et lino aquam que Anglico nomine Rammesmere dicitur ingressus est piscem videlicet gratia ad usum domini sui predicti usu consueto adquirendi Sicut itaque noverat velle domini sui rete suo sedulo huc et illuc proiciendo aliquid capere nitebatur set ex predestinacione Dei omnipotentis frustra laborans et tandem piscario labore nimium fatigatus in carinula sua soporatus obdormuit Cui sanctus in sompnis apparuit sic fando Benedictus Aurora spargente polum tuum eiciens tragum multitudini copiose voti compos obviabis piscium Captorum itaque piscium majorem quem vos haked nuncupatis Aylwyno domino tuo ex mea parte offerens dices ei ut meam donacionem benigne assumens pie matri misericordie et michi omnibusque sacris virginibus in hac insula monasterium monachorum habitacionem cum officinis necessariis congruum sine dilacione studeat fabricare Ut ei igitur hec omnia per ordinem innotescas exhortor sermonem addens sermoni quatinus scrutetur diligencius in loco predicto quomodo noctu fessa terre sua incumbant animalia At ubi taurum surgentem pede dextro viderit percutere terram ibidem proculdubio xenodochii sciat se aram erigere debere Et ut mente perspicaciori et fide constanciori meis hiis credat mandatis hunc tuum tibi exteriorem incurvo digitum quem et ipse mox annexu podagre solutus et signi certioris indicio roboratus tibi erigat reparandum Predictus igitur piscatorum didasculus hiis auditis evigilans lucisque diei spiculum in oriente conspiciens in aquam sicut sibi jussum fuerat tragum suum laxare cepit et sicut sanctus pater predixerat copiosam multitudinem piscium conclusit Quorum majorem eligens ex parte sancti Benedicti eum domino suo optulit Eique omnia que in sompnis didicerat revelavit digitumque suum a sancto incurvatum ut erigat obnixe rogavit Que omnia mente sagaci concipiens Aylwynus digitum viri herentem erexit piscemque suscipiens matri domini Jhesu Christi et sancto Benedicto grates innumeras benedicendo exsolvit Surgensque vir insignis festinus jubet mannum preparari et in insulam ipsam vadens quomodo jacent sua animalia ut preceptum erat explorat Mira res et miranda ubi vir predictus insulam est aggressus ab intractabili statim et gemino morbo nutu Dei funditus liberatus est animaliaque sua in modum crucis taurum vero medio eorum jacere perspexit Et sicut quondam sancto Clementi agnus pede dextro locum fontis sic viro isti terram pede percuciendo locum mense futuri arcisterii significavit divinitus Unde vir prefatus Deum laudans confestim truncatis lignis actitari capellam ibi pulchro opere percepit ac deinde scemate condecenti sicut mandatum sibi fuerat regularem future congregacioni monachorum construxit cenobium Deinde revoluto quinquennio diebusque duo de viginti precibus venerabilium amicorum meorum Dunstani Dorobernensi et Oswoldi Eboracensis archiepiscoporum eandem ecclesiam in honore Beate Virginis Marie sanctorumque predictorum sexto Idus Novembris Anno ab incarnatione domini nongentesimo septuagesimo quarto indictione secunda sollempniter ut decebat dedicari concessi Eodem vero anno cum in natali dominico omnes majores tocius regni mei tam ecclesiastice persone quam seculares ad curiam meam celebrande mecum festivitatis gratia convenissent a predictis amicissimis meis archiepiscopis itidem rogatus omnes donaciones terrarum vel possessionum quas vel idem Aylwynus vel quecumque alie persone in dotalitium ejusdem ecclesie et jus hereditatis perseverabile ad victuale subsidium monachorum Christo jugiter ibi famulancium indulserant dando et concedo hoc regie majestatis mee privilegio coram tota curia mea corroboravi Et tam ipsis donacionis quam nomina donatorum litteris meis ad future posteritatis noticiam exprimere curavi Hoc est primitus dona aldremanni scilicet insulam in qua sedet xenodochium predictum cum omnibus sibi pertinentibus pratis pascuis campis paludibus silvarumque densitatibus Deinde rus illud quod Upwode nominatur cum Raueleya Berewyco suo Hemmingeford Saltreiam Stivecleiam Briuinton Weston Helingeh Walsocnam cum omnibus ad easdem villas pertinentibus In Welles quoque viginti homines piscatores sexaginta miliaria anguillarum singulis annis debentes ad usum fratrum predictorum Wlfuia uxor ejusdem aldremanni Brancestr cum omnibus ad eam pertinentibus Dunstanus archiepiscopus Dorobornensis Wardebusc cum omnibus sibi pertinentibus Oswaldus archiepiscopus Eboracensis Kingeston id est Wistowe cum Rauel et Biri Berewycis suis omnibus sibi pertinentibus Athelstan Mannes sune Slepam et Chateriz et de Elesworth partem orientalem cum omnibus sibi pertinentibus Brithnoc aldremanus Wychenton et Ysham cum omnibus sibi pertinentibus Aylfwoldus frater Ailwyni prescripti Houaton Witton Riptonam Elinton et Bithernam cum omnibus sibi pertinentibus Liuith vidua Grauel Dilinton Stocton et Gilling cum omnibus sibi pertinentibus Hec itaque rura ut supradixi pro adipiscenda dulcedinis divine misericordia et pro stabilitate regni mei libenti animo in dote perseverabili annui Cum ecclesiis cum terris cultis et incultis exitibus redditibus viis inviis segetibus silvis brueriis secundum antiquos diu servatos confinium terminos in pratis pascuis aquis aquarum decursibus paludibus piscariis mariscis molendinis et theloneis ad se pertinentibus et cum omni utilitate que inde poterit omni tempore evenire et cum omnibus per circuitum terminis et metis suis ab regia accione et angaria vel a qualibet humane servitutis subaccione liberrima lege libertate consuetudine tam bene et tam plene sicut ea sub mei juris dominio suffragatore Deo melius et liberius prenominati nobilissimi possiderunt viri favore et consensu primatum et optimatum meorum prenominate ecclesie firmiter perpetuo habenda concessi et confirmavi Ut igitur hoc donacionis mee decretum fixiori firmitate et stabilitate perduret presentis pagine privilegio decerno et statuo ut sint libera et expedita tam predicta territoria ibidem tam data quam ea que a fidelibus deinceps sunt danda ab omni angaria construccionis pontis arcisve restauracionis et ab omnibus secularibus serviciis et operibus ita quod nullus umquam regum vel episcoporum seu principum procuratorum sive exactorum ab illis pastum nec opera vel tributa exigat set omnia sint libera omnino et quieta quecumque superius prenotantur Preterea ex consultu et admonicione venerabilium amicorum meorum Dunstani Dorobornensis et Oswaldi Eboracensis archiepiscoporum decreta utilia statui ut quicumque reus majestatis regie vel cujuslibet alterius offense ad locum illum confugerit ejus rei et membrorum ac vite inpunitatem consequatur semperque sit habitacio monachorum ac secundum beate Benedicti tradicionem post obitum abbatis ex eadem congregatione alter qui dignus sit eligatur aliunde vero nullus ibi preficiatur nisi nullus quod absit ibi contigerit qui dignus tali officio sit inveniri Quod si contigerit potestatem habeant de alio noto monasterio abbatem eligendi cujus vita savientia et religione clarescat Laicorum autem an clericorum nemo loci illius dominium usurpare presumat Possessiones vero que ibi a quibuscumque donate sunt non abbas non alia quelibet persona licenciam habeat vendendi extraneis vel dandi set regum munimine locus ille semper tueatur Ipseque abbas Regi Deo soli serviens spirituali et temporali commissum sibi gregem pastu diligenter foveat Liceatque quod ipsi congregacioni quod sibi per rectam delegacionem collatum est perpetuo possidere et pro me et pro stabilitate regni mei Deum jugiter exorare Post huius itaque privilegii mei donacionem excommunicaverunt omnes episcopi abbates presbiteri qui in plurima numerositate eodem die affuerunt eos qui hoc constitutum infringerent vel infringi permitterent quantum in ipsis essent Et ut hec auctoritas meis et futurorum post me regum temporibus circa ipsum sanctum locum firma perhenniter permaneat et inviolata et ut ab omnibus optimatibus meis et judicibus privatis et puplicis melius et cercius credatur manus mee subscriptionem hanc cartulam quinto kl Januar decrevi roborare et sigilli mei impressione communire Signum Edgari et serenissimi Anglorum imperatoris Signum Edwardi ejusdem Regis filii Signum Athelredi fratris ejus Ego Dunstanus Dorobernensis archiepiscopus confirmavi Ego Oswaldus Eboracensis archipresul corroboravi Ego Ælfstanus Londoniensis episcopus consolidavi Ego Æthelwoldus Wintoniensis episcopus comodum duxi Ego Ælfnothus Dorocensis episcopus conclusi Ego Ælfstanus Refensis episcopus consigillavi Ego Ælfgarus Wintoniensis episcopus amen dixi Ego Elsinus Abbas cum coabbatibus meis et presbiteris infractores huius firmitatis excommunicavi Ego Elwynus Alderman hoc meum desiderium ad perfectum Deo suffragatore usque perduxi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter