utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04650005

Charter Number: 04650005
Cartulary Title: Charters of Ramsey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1062 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1030) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1030) British Library - Add Ch 33686 (f1r)
map View Map
Charter:
+ In onomate summi kyrios omnia iura regnorum gubernantis et ab alto coeli fastigio cuncta cernentis ego Eadowardus totius Albionis dei moderamine et gubernatione basileus archiepiscopis episcopis abbatibus centenariis cunctisque sanctae fidelibus aecclesiae clericis et laicis insuper et omnibus post me futuris regibus salutem perpetuamque pacis foelicitatem Summum regibus ac principibus bonum est iustitiam dei colere sanctam aecclesiam eius exaltare et honorare quia qui eam exaltant et honorant cum ea et in ea et per eam exaltantur et honorantur Praeuenit cor meum gratia dei ut quod ab antecessoribus meis regibus collatum est eius aecclesiae mea firmetur authoritate Aecclesiae namque beatae dei genitricis semperque uirginis Mariae sanctique Benedicti omniumque sanctarum uirginum quae Ramsey nuncupatur quae olim in tempore praecellentissimi regis Eadgari a quodam insigni uiro Ælwyno onomate utpote in eiusdem regis gloriosi munificentiae cartula quam ibidem donauerat data ac sigillo regio confirmata legitur almipotentis Christi mirabilis cooperante gratia est constructa ac terrarum copiosis ditata muneribus Inprimis eam ita liberam et quietam tam ab omni exactione episcopali quam a saeculari esse uolo ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus nec quicunque de iudiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam uel in manentes in ipsa uel in homines qui cum suis terris uel quibuslibet cumque substantiis ad ipsam tradere uel deuouere se uoluerint nisi per uoluntatem abbatis et omnium suorum monachorum ullam unquam habeant potestatem sed sit haec sancta mater aecclesia specialis dominae nostrae perpetuae uirginis Mariae ac patroni nostri sancti Benedicti et omnium sanctarum uirginum libera et absoluta ab omni inuasione uel inquietudine omnium hominum cuiuscumque ordinis uel potestatis esse uideantur Praeterea in perpetuum confirmo ut monachi eiusdem aecclesiae per successiones secundum regulam sancti Benedicti eligere sibi idoneos abbates habeant potestatem et quisquis fugitiuorum de quocunque loco pro quacunque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum uel procinctum eius intrauerit fugiens membrorum suorum ac uitae impunitatem consequatur Possessiones uero quae ibi a quibuscunque donatae sunt non abbas non alia quaelibet persona licentiam habeat uendendi uel extraneis dandi sed regum munimine deinceps locus ipse tueatur ipseque abbas regi soli seruiens atque ei soli os ad os respondens commissum sibi gregem spirituali et temporali pastu abundanter foueat Concedo et confirmo omnes donationes terrarum uel libertatum aut aliarum rerum quae a regibus Eadgaro uidelicet et Hardeknut seu aliis fidelibus ante me donatae sunt hoc est Upwode cum Raueleya berewico suo et cum insula in qua praedictum stat arcisterium cum omnibus sibi pertinentibus Hemingeford cum omnibus ad se pertinentibus Walsoke cum omnibus ad se pertinentibus Sautrey cum omnibus ad se pertinentibus Hellingh cum omnibus ad se pertinentibus in Welles uiginti piscatores ibidem singulis annis ad usum fratrum lx millia anguillarum reddentes Brancestrei cum omnibus ad se pertinentibus et cum omni maris proiectu quod nos Anglice shipwrec appellamus Ripton cum omnibus ad se pertinentibus Tinell cum omnibus ad se pertinentibus Kingeston cum Raffleya et Byri berewicis suis omnibusque sibi pertinentibus Wardebult cum omnibus ad se pertinentibus Scepton cum omnibus pertinentiis suis Chaterih cum omnibus ad se pertinentibus et unam mansionem orientalem de Elesworð cum omnibus ad se pertinentibus Houcton cum omnibus ad se pertinentibus Witton cum omnibus ad se pertinentibus Elinton cum omnibus ad se pertinentibus Biðerum cum omnibus ad se pertinentibus Briumton cum omnibus ad se pertinentibus Wichinton cum omnibus ad se pertinentibus Ysham cum omnibus ad se pertinentibus Weston cum omnibus ad se pertinentibus Grauell cum omnibus ad se pertinentibus Bilinchon cum omnibus ad se pertinentibus Stocton cum omnibus ad se pertinentibus Gillinger cum omnibus ad se pertinentibus necnon et illas quas optimates mei meo tempore addiderunt scilicet Æðericus Dorcensis aecclesiae episcopus Clinton et Bernewell et Hemingeton et unam mansionem in Elesworð occidentalem et Gretton et Ðerefeld et Sucklingdon et Westmulne orientalem et Offerton in Hoylandia et tres hidas in Broucton et tres hidas in Bodekesham et cum omnibus ad se pertinentibus Æðnotus successor eius episcopus Ouer et Barton et Snapwell cum omnibus ad se pertinentibus Æðnoðus filius Godrici Accleyam cum omnibus ad se pertinentibus Eylwynus Swerte Cranfeld et Kemestan et Cloppam cum omnibus ad se pertinentibus Leoffius diaconus Wipsinton Langetehill et Watlinworð cum omnibus sibi pertinentibus Leoffius nepos eius Meringe cum omnibus ad se pertinentibus Ælfsius de Lampaðe Burcwell cum omnibus ad se pertinentibus Iohol de Lincoln Querinton cum omnibus ad se pertinentibus Hardeknut uero frater meus Hemingeford et Gilling cum omnibus sibi pertinentibus Postremo ego ipse propter spem retributionis aeternae et pro remissione delictorum meorum et pro animabus patris et matris meae et omnium parentum meorum ad laudem omnipotentis dei ad usus fratrum ibidem deo seruientium de meo iure quod mihi soli competebat absque ullius reclamatione uel contradictione ista addidi Inprimis Kingested cum omnibus ad se pertinentibus et cum omni mare eiectu quod shipwrec appellamus et Wynebodesham cum hundredo et dimidio infra Bichamdich et cum lxiv socmannis ad hundredum pertinentibus et cum foro de Bunham ad Wynebodesham pertinente Relaxamus igitur istis et omnibus supranominatis terris consuetudines omnes et exactiones regalium et episcopalium ministrorum sicut antecessores mei reges primo fecerunt ut nullis grauentur oneribus expeditionum nec pontium nec castrorum restructione nec furis apprehensione et emissione nec sanguinis effusione et omnia quae ad locum ipsum pertinent sint omnino libera cellae aecclesiae coemiteria terrae pascua siluae uenationes aquae piscationes cum redditibus seruitiis debitis oblationibus luminaribus decimis donariis censu morthidis legibus consuetudinibus causarum discussionibus emendationibus siue aecclesiasticis siue saecularibus et cum omnibus quaecunque maris procellosis tempestatibus in aquam uel in terram eorum eiecta fuerint quod Anglice shipwrech promulgatum est onomate et omnibus quaecunque scriptis et testimonio bonorum hominum rememorari potuerint quae a regibus concessa uel concedenda sunt et nullus ex iis subtrahere uel diminuere aut dispergere qualibet occasione iudicio uel potestate praesumat Renouamus etiam et confirmamus priuilegia antiquorum regum atque ob reuerentiam dominae nostrae perpetuae uirginis Mariae sanctique Benedicti sanctarumque uirginum omnibusque futuris ibidem abbatibus in tota possessione monasterii sacham et socham theloneumque suum in terra et in aqua concedo et consuetudines ut ab omnibus apertius et plenius intelligantur Anglice scriptas scilicet mundbriche feardwite fitwite blodewite miskeninge friðsoke hamsocne forstall forphange þiefphang hangwite friðbriche utlep infongenðef sypbriche tol et tem aliasque omnes leges et consuetudines quae ad me pertinent tam plene et tam libere sicut eas in manu mea habebam Et ut omnia concludam nullus succedentium regum episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum seu aliorum regum clientium uel alia quaelibet magna uel parua persona per uim aut per consuetudinem pastum censum uel impensionem non opera non tributa xenia seu munuscula uel aliud quidlibet ab eorum possessionibus exigat sed omnimodam libertatem perpetualiter in terra et in aqua in urbe et extra in domo et extra in uilla et extra in uia et extra in placito in soco et saca in theloneo et in omnibus suis appendiciis habeant Quisquis igitur fidelium hanc nostram munificentiam amplificare propriis donis sategerit augmentet illi omnipotens deus gaudium perenne ubi perpetuitas uiget Si quis uero quod absit eam destruere uoluerit uel huius nostri decreti contradictor conuulsor et temerator exstiterit perpetuo anathemati subiaceat nisi deo et eius gloriosae matri digna poenitentia satisfecerit Scripta est namque haec schedula me iubente et sigillata his testibus quorum onomata infra habentur consentientibus secundo kalendas Decembris + Ego Eadwardus rex deo largiente Anglorum signum uenerandae crucis impressi + Ego Stigandus archiepiscopus concessi et confirmando signo sanctae crucis consignaui + Ego Æðelredus archiepiscopus gratanter corroboraui + Ego Wlfstanus episcopus uexillo sanctae crucis praenotaui + Ego Gyso episcopus consentaneus fui + Ego Walterus episcopus consensum praebui + Ego Reinbaldus cancellarius consigillando commodum dux + Ego Switgarius notarius scripsi + Ego Ælsius abbas + Ego Eadwinus abbas + Ego Ægelwinus abbas + Ego Baldewinna abbas + Ego Alwinus abbas hoc meum desiderium ad perfectum adduxi et a rege hilariter suscepi + Ego Leofricus dux + Ego Haroldus dux + Ego Leofwinus dux + Ego Eadwinus dux + Ego Hugelinus cubicularius + Ego Eadgarus stallere + Ego Robertus filius Wittman + Ego Wigodus de Lincolne
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter