utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04650011

Charter Number: 04650011
Cartulary Title: Charters of Ramsey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 0978 - 1016
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1493) eSawyer (S 1493)
map View Map
Charter:
+ Ego Ærnketel et Wulfron uxor mea Æðelredo regi domino nostro et omnibus suis de Eboraco et de Notingeham notum facimus nos concessisse et praesenti cyrographo confirmasse deo et sanctae Mariae et sancto Benedicto de Ramesia post dies nostros terram nostram de Hikelinge et terram de Kinildetune cum firma et seruitio sicut habetur in dominio nostro Uolumus autem ut post dies nostros corpora nostra ibidem si deo placuerit sepulta requiescant et ubicunque alter nostrum uitam finierit fratres Ramesiae uenientes cum custamento tam suo quam amicorum nostrorum corpus defuncti Ramesiam deferant tumulandum Et ego Ærnketel uolo quod in pretium sepulturae meae et animae salutem proueniant aecclesiae Ramesiae XV librae de argento et auro et catallis quae die defunctionis meae apud me contigerit inueniri pro salute uero animae praefatae uxoris meae et corporis sepultura remanebit eidem aecclesiae terra de Lochamtona cum catallis omnibus quae in ea inuenientur Ego autem Wlfrun singulis annis uitae meae ad festum sancti Benedicti quod est in aestate X mittas de brasio et V de grut et X mittas farinae triticeae et VIII pernas et XVI caseos et duas uaccas pingues de terra mea Hikelinge pro respectu decerno eidem aecclesiae procurari in capite uero quadragesimae VIII isicios Quicunque ergo hanc donationem infringere praesumpserit uel permutare animaduersionis aeternae in die iudicii coram deo reus existat nisi condigna poenitentia temeritatem suam correxerit Nec liceat cuiquam episcopo uel monacho has terras pro auro uel argento permutare sed sint semper in possessione aecclesiae cui eas per hoc cyrographum studuimus confirmare
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter