utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04660001

Charter Number: 04660001
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0604
Date Type: Internal
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1) eSawyer (S 1)
map View Map
Charter:
Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo saluatore mense Aprilio sub die iiii kalendas Maias indictione vii ego Æthelberhtus rex filio meo Eadbaldo admonitionem catholice fidei optabilem Nobis est aptum semper inquirere qualiter per loca sanctorum pro anime remedio uel stabilitate salutis nostre aliquid de portione terre nostre in subsidiis seruorum dei deuotissimam uoluntatem debeamus offerre Ideoque tibi Sancte Andrea tueque ecclesiae que est constituta in ciuitate Hrofibreui ubi preesse uidetur Iustus episcopus trado aliquantulum telluris mei Hic est terminus mei doni Fram suðgeate west andlanges wealles oð norðlanan to stræte et swa east fram stræte oð Doddinghyrnan ongean bradgeat Siquis uero augere uoluerit hanc ipsam donationem augeat illi dominus dies bonos Et si presumpserit minuere aut contradicere in conspectu dei sit damnatus et sanctorum eius hic et in eterna secula nisi emendauerit ante eius transitum quod inique gessit contra Christianitatem nostram Hoc cum consilio Laurentii episcopi et omnium principum meorum signo sancte crucis confirmaui eosque iussi ut mecum idem facerent Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter