utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04660031

Charter Number: 04660031
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0895
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 349) Anglo Saxon Charters (S 349) British Library - Cotton Ch VIII 19 (f1r)
map View Map
Charter:
Omnipotentis Dei regnantis in eternum pote [] cujus virtute et sapiencia omnes homines venientes in hunc mundum illuminantur Reges et principes sublimantur æt nacionem regna mirabiliter dedicantur Hac virtute mirabili æt non viribus docente me almo patre Leone omnium Christianorum pontifice bella vici æt regna subjugavi non tamen ego sed Deus fortis æt potens in prelio propterea ego Æluredus rex Saxonum vestigia patris mei Æthelwuolfi cupio imitari æt sicut ille ad luminare beati Petri censum dari ordinavit ita ego ejus germano sancto Andree apostolo Dei auctoris mundi qui regnum meum augere dignatus est temporibus meis augeo do et concedo totam terram meam in oppido de Ffrekeham in pago Suthfolchi æt terrulam meam in Yselham tibi fideli meo Burrico episcopo Hrobi æt ecclesie tue imperpetuum possidendam trado cum omnibus suis pertinenciis paludibus pasturis pascuis pratis aquis æt piscariis æt aucupiis æt cum omnibus hominibus meis servis æt liberis æt aliis juribus ad eam pertinentibus Sunt enim xiii jugera æt xv manse que hiis terminis concluduntur Fram Ffrekeham castel et wuest land seynt Ældred et Northbritrichesland Suth et east Ælfric et Edelynges wyede Volo et precipio quod hec donacio mea de terris premonstratis sit libera ab omni potestate regali in perpetuum Æt quod nullus fuget in ea nisi episcopus æt ejus successores Unde ego Æluredus auctoritate regali æt potestate michi a Deo data volo quod hec donacio mea firma æt stabilis a successoribus meis eternaliter habeatur Nec licebit alicui istam voluntatem meam æt donacionem mutare auferre vel minuere sicut omnipotentis Dei iram æt indignacionem vitare desiderat Set si quis eam augere intendit augeat sibi Deus dies bonos in hoc seculo æt merita in regno celorum [] Hanc enim donationem feci de consilio carissimorum meorum Plegmundi archiepiscopi æt Grymbaldi sacerdotis [] Anno incarnacionis dominice dcccxcv pro anima patris mei æt fratrum meorum Æthelbaldi Ethelberti æt Etheldredi regum qui hereditatem regalem michi indigno reliquerunt Hos autem quorum nomina subsequuntur consentire æt subscribere prece mea æt amore meo exoravi Et ego Plegmundus archiepiscopus Dorobernensis consencio æt subscribo + Et ego Ethelbaldus archiepiscopus Eboracensis consencio æt subscribo + Ego Ethelstanus Herfordensis antistes consencio et subscribo + Ego Werbertus Lagaces[trensis episcopus] consencio æt subscribo + Ego Tynebertus Lichefeldensis episcopus consencio æt subscribo + Ego Herefredus Wygorniensis Minister consencio æt signum sancte crucis appono + Ego Elfstanus Londoniensis episcopus signum crucis appono + Ego Denewuolfus Wentanæ urbis episcopus assencio æt conscribo + Ego Eylmerus Cicestrensis minister assensum prebeo æt suscribo + Ego Eaddredus Norwuycensis minister consencio æt signum crucis appono + Ego Haroldus Dorkcestrensis minister consencio æt subscribo + Ego Grymbaldus sacerdos ad honorem Dei consencio æt signum crucis appono + Ego Johannes abbas signum crucis appono + Ego Eaddredus comes consencio æt subscribo + Ego Etheldredus Ganniorum dux subscribo + Ego Ælwytha regina consencio æt subscribo + Ego Etheldredus dux Merciorum consencio æt subscribo +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter