utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04690001

Charter Number: 04690001
Cartulary Title: Charters of Plympton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0961 - 0963
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 810) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 810)
map View Map
Charter:
Carta Regis Edgari + In nomine domini nostri Jhesu Christi Omnia vero inuisibilia que corporalibus nostris obtutibus clancula atque absconsa sunt et terrena ac inmutabilia existunt Qui igitur tunc istic pregrauatis humanis que visionibus temporaliter patent caduca et transitoria [i]ustisima ratione deputentur Qua propter ego Eadgar diuina dispensacione Rex Ongilsaxonum partes aliquas terre Hoc est mensura duarum Mans[a]rum in Monasterio quod ab incolis Landochou vocitatur istis duobus sanctis Dochou et Cypa pro dei amore in eternam hereditatem largitus sum cum omnibus ad se rite pertinentibus campis siluis pascuis Riuolis fluminibus pratis Ea condicione ut habeant eam terram liberam sine fine precipiendo precipio In nomine omnipotentis dei ut ad Monasterium Sancti Dochou et Sancte Cypa prefata terra reddatur ubi reliquie eorum piisimorum patroniorum honorifice obseruantur Hec sunt nomina consenciencium huic regali donacioni + Eadgar Rex signo sancte crucis meam Munificenciam conroboraui + Ego Daniel Episcopus consensi et subscripsi + Ego Aelfwolt Episcopus consensi et subscripsi + Ego Oswolt Episcopus consensi subscripsi + Ego Aelfre Dux consensi + Ego Aewstan Dux consensi + Ego Aewelwolt Dux consensi Hec sunt territoria istius agelluli primitus a pont Magano in Longitudine Riuolis usque ad wuern golornan deinde ad pentalou usque per siluam de Penfynlos deinde ad fynnian iacu deinde usque penmayn Cenwuerehit nahal de poll duu iterum de pont Magano Hic est terminus prefati Agelluli quisque hoc fregerit nostrum donum sciat se anathematizatum esse coram deo Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter