utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04710009

Charter Number: 04710009
Cartulary Title: Charters of Thorney
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1015 - 1016
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 948) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 948)
map View Map
Charter:
Altithroni moderatoris imperio triuiatim instruimur ut illi oppido subiecti subpeditantes famulemur qui totius mundi fabricam mira ineffabilique disponens serie microcosmum Adam uidelicet tandem quadriformi plasmatum materia almo ad similitudinem sui instinctum spiramine uniuersis que in infimis formauerat uno probandi causa excepto uetitoque preficiens paradisiace amenitatis iocunditate collaterana Eua scilicet comitante decentissime collocauit laruarica prochdolor seductus cauillatione uersipellis suasibilisque tergiuersatione uiraginis pellectus anathematis alogia ambro pomum momordit uetitum et sibi ac posteris in hoc erumpnoso deiectus seculo letum promeruit sempiternum Intacta igitur redolente Christi diuinitate passaque ipsius humanitate libertas addictis clementer seruulis contigit Hinc ego Eadmund altithroni adminiculante gratia Anglorum ceterarumque gentium in circuitu triuiatim persistentium basilei filius ut huius dapsilitatis altithroni moderatoris clementia merear obtinere consortium quandam telluris particulam mansas uidelicet v qui ab huiusce patrie gnosticis nobili appellatur onomate æt Lacingahiðe perpetua largitus sum hereditate ad monasterium quod dicitur Ðornig in honorem domini nostri Iesu Christi et sancte Marie perpetue uirginis et sancti Botulfi abbatis atque confessoris pro redemptione anime mee atque coniugi mee et pro presentis uite sospitate Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre uoluerit priuatus a consortio sancte ecclesie eternis barathri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus puniatur si non satisfactione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit decretum inique Hiis igitur metis prefatum rus hinc inde giratur Ærist of mutforða into pæscforða æt te dic of þere dic into crenegate of crenegate into eriswylles sceamelas of eriswylles sceamelon into þes fennes heafdon
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter