Charter Document - 04730003
Charter Number: 04730003
Cartulary Title: Charters of Wells
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0947
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 527) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 527)
View Map
Cartulary Title: Charters of Wells
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0947
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 527) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 527)
View Map
Charter:
In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi Manifestum est cunctis quod omnia celestia et terrestria providencia Dei gubernantur que sollicitudo mortalis vitæ totis nisibus in carorum amicorumque amissione conqueritur ac defletur Ideo certis adstipulacionibus mellita oracula divinæ clamacionis nos frequentivis ortacionibus suadet ut cum his fugitivis et sine dubio transitoriis possessiunculis jugiter mansura regna Dei suffragio adipiscenda sunt Quam ob causam ego Eadredus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium gubernator et rector cuidam fideli meo ministro vocitato nomine Edmundo pro ejus amabili obediencia ejusque placabili pecunia quam michi in suæ devocionis obsequio detulit III mansas agelluli ei libenter largiendo donavi in illo loco ubi jamdudum solicole illius regionis nomen imposuerunt æt Hanecan hamme quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat quamdiu istius caducis seculi vitam tenere presumet Et post se cuicunque voluerit ceu corroboravimus perenniter heredi derelinquet ceu supradiximus in eternam hereditatem Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis silvis excepto communi labore expedicione pontis arcisve constructione Si quis autem quod non optamus hanc nostram diffinicionem elacionis habitu incedens infringere temptaverit perpessus sit gelidis glaciarum flatibus et pennino exercitu malignorum spirituum nisi prius inriguis penitenciæ gemitibus et pura emendacione emendaverit Isque terminibus predicta terra circumgirata esse videtur Þis syndon þara þreora hida landgemæra to west hanecan hamme et to glindlea Ærest of þære landriðe andlang rode oð gænes riþe swa west iammor be nidde wearde more oð mæres hammes gemæra swa norð be middan fænne oð gifrecis hammes gemæra swa to horsiges gemæro þanan in to ðone land fleot et an sealtearn wiþ pelenes ea be norþan land fleote Acta est hæc prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLVII Indictione V + Ego Eadredus rex Anglorum prefatam donacionem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi + Ego Eadgifu ejusdem regis mater cum sigillo sanctæ crucis confirmavi + Ego Odda Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopus ejusdem regis principatum et benevolenciam cum sigillo sanctæ crucis conclusi + Ego Þeodred Lundoniensis ecclesiæ episcopus corroboravi + Ego Ælfheah Wintaniensis ecclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis subscripsi et confirmavi + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi + Ego Ælfric episcopus consignavi + Ego Æthelgar episcopus roboravi + Ego Ælfred episcopus confirmavi + Ego Wulfsige episcopus consensi + Æþelstan dux + Ego Eadric dux + Ego Æthelstan dux + Ego Wulfgar dux + Ealhhelm dux + Athelmund dux + Ælfgar dux + Elfstan minister + Wulfric minister + Ælfsige minister + Wulfric minister + Ælfric minister + Æthelsige minister + Æþelnoð minister + Æþelgeard minister + Ælfheah minister + Ælfred minister + Æþered minister