utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04730005

Charter Number: 04730005
Cartulary Title: Charters of Wells
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0951 - 0959
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 579) eSawyer (S 579)
map View Map
Charter:
Burhelmes boc a on ece erfe + In nomine cosmi salvatoris et humani generis redemptoris Jhesu Christi domini nostri qui solus cum patre et cum spiritu sancto regnum tenet immortale Assidue contingere solet ut bene precessorum decreta per momenta temporum spatia velut quodam furve caliginis nube tegantur nisi cyrographorum cautionibus fideliumque personarum sub testimonium plurimorum adstipulante roborata fuerint Qua de re ego Eadred rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector dedi cuidam meo ministro vocitato nomine Burhelm VI mansas agelluli in illo loco ubi ruricole appellativo usu ludibundisque vocabulis nomen imposuerunt Swinforð quatinus habeat ac perpetualiter possideat quamdiu vivat et post se cuicumque voluerit eternaliter derelinquat alieni vel extranei in campis pascuis pratis silvis Sit hoc prædictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus præter arcem atque pontem agonisque obsequium + His metis præfatum rus hinc inde giratur Ærest on swynford of swinforda on pecges ford of pecgesforda on ðeonfanforð of deonfanforda in deonflinc ford of deonflinc forda in holan bæce of holan bæce in eorgbrycge of eorthbrycge in tigwellan þæt swa in ymman holig of ymman holigne in cudan dene of cudan dene on ða ðic bufan foxcotun andlong dices to þam broce to þam stangedelfe of tham stangedelfe be þære efese to wala crofte of wala crofte in þone suðeran holan bæce andlong bæces wið neoþan eostacote andlong dices in grendelsmere of grendelsmere in stancofan of stancofan andlong dune on stiran mere of stiran mere on þa strete andlong stræte on þa stapelas of þan stapulum on windofer of windofere in acleg of aclea to lusdune of lusdune on sicanbyrig of sicanbyrig on þa stræte et long stræte to meredic of mæredice on sture andlong sture þæt eft on Swinford Quam si quis face demonis subpositus aliquibus maculis turbare satagerit sciat se de superis pulsu demonum in ima cadendum nisi prius hic ad satisfactionem venire maluerit + Ego Oda archiepiscopus consensi + Ego Oscetel archiepiscopus non renui + Ego Cynsige episcopus conclusi + Ego Adulf episcopus præpuncxi + Ego Ædelstan dux + Ego Ædelmond dux + Ego Alhhelm dux + Ego Ædelsige minister + Wulfhelm minister + Ælfwold minister + Athelwine minister + Ælfsige minister + Ufa minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter