Charter Document - 04730009
Charter Number: 04730009
Cartulary Title: Charters of Wells
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1065
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1042) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1042)
View Map
Cartulary Title: Charters of Wells
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1065
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1042) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1042)
View Map
Charter:
Þis is eallra þæra landa landboc þe mid rihte hyrað into þam biscoprice þe Eadweard cyngc gebocode Sancto Andrea apostolo into þam biscopstole to Wyllan on ece yrfe + Px Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo omnium regum principe Ego Eadweardus secundum uoluntatem eius monarcha totius Britanniae sciens gloriosis regibus nihil esse felicius et preclaro populo salubrius quam ius aecclesiastice rectitudinis in omnibus seruare et in diuinis atque secularibus negociis iusta iudicia agere proposui iuste et clementer regendo mihi subditis prodesse et sic singulorum utilitatibus prouidere ut confirmatis nostra auctoritate que quibusque contingunt haereditario iure per posteritates sibi succedentes inuiolata queant esse Unde rogatus a Gisone Wellensi episcopo quem ante hoc triennium Rome cum commendaticiis litteris direxi et apostolica ordinatione Nicolai pape functum recepi et maxime ab Eadgida regina mihi matrimonio sociata et sibi gratuite miserationis dignatione propitia ut ea que antecessorum meorum largitate donata sunt uel sagacitate confirmata apicibus nostre auctoritatis ecclesie sedis sue literato confirmarem et que in multis cyrographis regum priorum essent aliquibus iam uetustate pene consumptis in armariolo unius cartule congregari permitterem Eorum iustis petitionibus libens annuo et non solum ea que ipse a me uel antecessores eius a meis impetrauerunt uel etiam pretio acquisiuerunt ex his que regibus debentur habere eum et omnes successores eius inuiolabiliter permitto sed etiam quicquid possidere uidetur ecclesia quam regit constituo in perpetua libertate exceptis tribus expeditione pontis arcisue restauratione Quod ut per succedentia sibi seculorum tempora apud filios iusticie perduret fixum in hac cartula coram subnotatis testibus manu propria dominice crucis depingo signum et mee ymaginis adnecto sigillum Si quisque a me canonice decreta sunt infregerit anathemate irremediabili multatus sententie damnationis eterne subiaceat nisi resipuerit + Ego Edwardus rex crucis titulo hanc confirmo libertatem + Ego Eadgyda regina eodem sigillo adhibeo confirmationem + Ego Stigandus archiepiscopus subscribo + Ego Aldredus archiepiscopus assentio + Ego Heremannus episcopus laudo + Ego Leofricus episcopus consolido + Ego Willhelmus episcopus + Ego Egelricus episcopus + Ego Eilmer epsicopus + Ego Leofwinus episcopus + Ego Wulfwinus episcopus + Ego Waldere episcopus + Ego Wulfstanus epsicopus + Ego Egelnodus abbas + Ego Leofweardus abbas + Ego Sewold abbas + Ego Haroldus dux + Ego Tostig dux + Ego Gyrd dux + Ego Leofwine dux + Ego Eadwine dux + Ego Walþeof dux + Ego Rotbertus procurator + Ego Esgar procurator + Ego Raulf procurator + Ego Bundi procurator + Ego Wigod procurator + Ego Heardyng pincerna + Ego Winsi cubicularius + Ego Brihtric princeps + Ego Elfstan princeps + Ego Elfgar princeps + Ego Tovig + Ego Agelwi + Ego Evorwacer + Ego Eilwi + Ego Egelmer minister + Ego Egilfrid minister + Ego Wikyng minister + Ego Siweard minister + Ego Nordman minister + Ego Elfgeat minister + Ego Osmund minister Quamuis autem in singulis cyrographis possessiones eiusdem ecclesie pleniter annotate habeantur tamen non infructuosum ratus sum si in hoc quoque recapitulentur Inprimis in territorio Wellensi quod antiquo uocabulo dicitur Tidington et in singulis uiculis ad se pertinentibus sunt l mansus hoc est Paulesham Woky Hentun Gyrdleg Bleddenhyð et Eastun Westbyrig Wokyhole et Æbbe wyrð Burcotan Middeltun et oðer Middeltun et æt þam Pænne Hornningdun et oðer Horningdun et Hwitecirce Denrenn Dulticotan Welsleg Wuormestorr Celicotan Begenhangra Wandestreow Hlittun Item in alio quod Circ dicitur l et hii sunt uiculi sibi adiacentes Litletun Hæsele Dundreg et iii Suðtunes In alio autem quod dicitur Euorcric xx mansus Preostle Cesterbled Strettun Et in illo quod uocatur Cyncgesbyrig xxxviii mansus et hii sunt eius uiculi Landbroc Readewelle et æt þam Beorge et Lytlenige Hwisc Cuma Pibbesbyrig Cerdren et oðer frusa Cerdren Cynemerestun Langanham Winesham atque Cungaresbyrig necnon et Banawell cum omnibus ad se pertinentibus In eo quoque quod Welingtun nuncupatur est possessio xv cassatorum et hæ sunt uillule eorum Bocland Hamme Huntanapoð Herpoðford Pitnocesmor Ceolfestun Sunt xv in altero Wyfelescombe nominato in his uillis distributi Nunnetun Upcotan Hwitefeld Hwiðigcum Acumetun Langele Forda Peddesford Fifhida et oðer Fifhyda Dene Slep Hwrentimor Habentur etiam in eo quod Lidegeard dicitur xv cassati et hec curticule adiacentes sibi Cuma Peddenallras et þæt wudu land Æsce Baggabeorc Anacota Hylle In eo loco quod Weddmor dicitur iiii mansuum est possessio et he sunt uillule huc pertinentes Biddesham quod Tarnuc proprie appellatur et alia que dicitur Heawycan et Mercern Hec igitur cum omnibus ad se pertinentibus id est siluis campis pratis paschuis piscuariis molendinis ecclesiae prefate uel episcopo ut predixi confirmo et libertatem eius secundum antecessorum meorum statuta amplifico Scripta est haec karta ab eodem Gisone episcopo iussu meo anno dominice incarnationis millio lxv indictione iiii vicesima iiii die mensis Mai in regali uilla Wendlesore nuncupata Signum manus Gisonis episcopi +