utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740001

Charter Number: 04740001
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0781
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 119) eSawyer (S 119)
map View Map
Charter:
In nomine domini nostri Jhesu Christi saluatoris mundi Anno ab incarnatione eiusdem DCCLXXX primo Ego Offa diuina dispensante pietate Monarchiam Merciensis regni munitus cum consilio magistratuum meorum cuidam meo fideli ministro Aeldred vocabulo libenter admodum concessi quamdam telluris amplitudinem viginti mansis estimatam quam omnis sua cognatio habebat ante eum in prouincia mediterraneorum saxonum in loco quem solicole vocitant aet Hermondesyeord cum omnibus ad se pertinentibus campis pratis pascuis piscariis cunctisque aliis necessariis conlixatibus vt totum ipsum locum imperpetuum ius habeat er possideat quamdiu viuat et post se cuicumque voluerit heredi derelinquat pro Centum Mancusis auri obrisi in vna armilla michi precio datis Sit autem tota possessio predicta libera ab omni terrene seruitutis iugo et mundiali obstaculo tribus exceptis Rata videlicet expedicione pontis arcisve restauratione Quod si quis huiusce donationis scedam ad nichilare temptauerit coram deo se rationem redditurum agnoscat Et hec est terre istius circumgirata terminatio Expecta super Coleneyam apud Quauefen a quauefen vsque as le Berydych sursum vsque as langemerhegge ende sic inde vltra holeweystrete versus orientem ad foxhole rewe postea vsque ad Bowchewodehanger sic inde ad veterem arboris stipitem super campos deinde a stipite ad occidentalem portam in hordington sic vltra viam bruere sursum ad le aldredenehawe vsque ad badyndyche inde per longum ad Colneystrem sic per terram et per ripam in prato et pastura ad Blakyngraue et madebryggeford deinde per circuitum de brybelewater et sic vsque ad haythorn iterum ad metam apud Quauefen Hec est circumgiratio et bunde manerii de hermond
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter