utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740006

Charter Number: 04740006
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0967
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 753) eSawyer (S 753)
map View Map
Charter:
+ Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLXVII Ego Eadgar rex et primicherius totius Albionis ruris quandam particulam cassato et semisse estimatam hoc est dimidiam partem terræ illius in Cealua dune liberam preter arcem pontem expeditionem Dunstano archiæpiscopo in jus perseverabile libenter admodum largitus sum quatinus bene perfruatur seu largiatur in vita vel post obitum cuicumque sibi placuerit hanc etenim terræ dimidiam partem quidam laicus nomine Eaduold per puplicam perdidit latrocinium et sic reputata est regis in dominium Hi sunt termini qui cingunt totam terram in Cealua dune sed non pertinet æpiscopo nisi huius pars dimidia Ærest on bradan lege þanne on beonningham þanne on ceolling hrunan þanne on stig ham þanon on fern ham westwerdne þanon on hlosham suþewerdne þæt land to þære mearce et twa cilling hop et sænget hyrst Hi sunt testes consentanei quorum inferius nomina pro roboramine carraxari videntur + Ego Eadgar rex hoc donum signo sanctæ crucis confirmavi + Ego Oswald archiæpiscopus signo crucis corroboravi + Ego Aþelwold æpiscopus consensi et subscripsi + Ego Alfwold æpiscopus consensi et subscripsi + Ego Eadhelm æpiscopus consensi et subscripsi + Ego Byrhthelm æpiscopus consensi et subscripsi + Ego Ælfhere dux consensi et subscripsi + Ego Ælfheah dux consensi et subscripsi + Ego Wulfstan minister consensi et subscripsi + Ego Eanulf minister consensi et subscripsi + Ego Ælfsige minister consensi et subscripsi + Ego Alfwold minister consensi et subscripsi + Ego Ælfhelm minister consensi et subscripsi + Ego Wulfric minister consensi et subscripsi + Ego Ealdræd minister consensi et subscripsi + Ego Ælfheah minister consensi et subscripsi + Ego Alfwold minister consensi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter