utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740008

Charter Number: 04740008
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0972 - 0978
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 805) eSawyer (S 805)
map View Map
Charter:
Regnante imperpetuum domino nostro Jhesu Christo summo ineffabili rerum creatori ac moderatori omnium temporaque suo multimoda disponens temporibus potentiam ut voluerit finem inponet et in hac vita degentibus cunctis certum ut proposuerat dierum terminum constituet Quapropter ego Eadgar totius Brittanniæ basileus quandam ruris particulam V videlicet cassatus in loco qui celebri æt Hamstede nuncupatur vocabulo cuidam ministro mihi oppido fideli qui ab huiusce patriæ gnosticis nobili Mangoda appellatur onomate pro obsequio ejus devotissimo perpetua largitus sum hæreditate ut ipse vita comite cum omnibus utensilibus pratis videlicet pascuis silvis voti compos habeat et post vitæ suæ terminum quibuscumque voluerit cleronomis immunem derelinquat Sit autem prædictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione Siquis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sanctæ Dei æcclesiæ æternis barathri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquid decretum His metis præfatum rus hinc inde giratur Ðis syndon þa land gemæra to hamstede of sandgatan suð et lang weges to fox hangran of þam hangran west to wætlinga strætæ norð et lang stræte oð coc cinge pol fram coc cinge pole east oð sand gate Anno dominicæ incarnationis DCCCCLXXVIII scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur + Ego Eadgar Rex præfatam donationem concessi + Ego Dunstan Dorovernensis æcclesiæ archiepiscopus consignavi + Ego Athelwold episcopus consensi + Ego Alfwold episcopus confirmavi + Ego Ælfstan episcopus corroboravi + Ego Alfwold episcopus consolidavi + Ego Ælfstan episcopus adquievi + Ego Byrhtelm episcopus non rennui + Ego Eadelm episcopus conscripsi + Ego Ælfstan episcopus prenotavi + Ego Ithulf episcopus + Ego Ælfthryd Regina + Ego Æscwig abbas + Ego Ælfric abbas + Ego Kyneweard abbas + Ego Osgar abbas + Ego Æthelgar abbas + Ego Sideman abbas + Ego Foldbriht abbas + Ego Godwine abbas + Ego Ælfhere dux + Ego Æthelwine dux + Ego Byrhtnoth dux + Ego Oslac dux + Ego Æthelweard minister + Ego Eanulf minister + Ego Ælfsige minister + Ego Ælfweard minister + Ego Byrhtric minister + Ego Leofa minister + Ego Leofwyne minister + Ego Æthelweard minister + Ego Æthelsige minister + Ego Wulfstan minister + Ego Wulfget minister + Ego Celfwine minister + Ego Ælfric minister + Ego Eadwine minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter