utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740010

Charter Number: 04740010
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1002
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 903) eSawyer (S 903)
map View Map
Charter:
Regente perpetualiter summo celorum opifice cuncta que conuenienti dum non erant condidit serie qui iure tripudiando in electorum agmine triumphatur cui uoluntarie supera atque infima deseruire conantur per cromata ne nos pellacis circumueniendo uapide insidiatoris astutia imparatos mole pressos inmisericorditer ut sui moris est excruciet ex omni mentis conamine cordisque auditu prout uires diuina opitulante clemencia nostræ animaduertum est alma quid apostolica cotidie intonat tuba dicens Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis et item Dum tempus habemus operemus bonum [ad] omnes maxime autem ad domesticos fidei Quam ob rem ego Ædelræd dei fauente clementia Angligene nationis imperator quandam telluris portionem id est duas mansas terre in loco qui celebri uocabulo æt Berewican appellatur ad monasterium beatissimi Petri celestis clauigeri in loco nobili qui Westminster nominatur pro anime mee remedio ad sustentacionem fratrum Deo inibi deseruientium in perpetuam confirmo hereditatem quatinus ipsa congregacio peruigiles pro me iugiter intercessiones exsoluat solertique industria Deo eiusque apostolo felici habitu deseruiat Nam eiusdem loci abbas uocitamine Ælfwi ipsaque familia hanc prefatam terram a me cum centum auri obrizi mancusis comparauit ea etiam interposita condicione ut trescentas pro me missarum oblaciones offerant totidemque Davitici cursus modulationes pro me mente deuota persoluant Sit autem hec prefata terra Deo eiusque apostolo donata ab omni secularis grauidine seruitutis exinanita cum uniuersis que ad dictam pertinere noscuntur in magnis siue modicis rebus exceptis tribus expeditione uidelicet pontis arcisue recuperacione Si quis autem quod non optamus hoc nostre munificencie donum peruertere conamine stolido studuerit collegio priuatus perpetue felicitatis aerumpnam hauriat atrocissime calamitatis mortis nisi ante terminum presumptionem hanc temerariam legali satisfaccione emendare studuerit Istis terminis predicta tellus circumcincta clarescit Ærest of þan hlawe into theoburnan norð andlang teoburnan to Cuforda of Cuforda to Wætlinga stræte east andlang stræte to þam setle of þam setle on hines croftes gemære þanon souð to þan ealdan stræte of þare stræte eft to Watlinga stræte andlang strate to þare ealdan werhrode þanan to þas ealder mannes ge mære þanan suð rihte to akemannestræte west andlang stræte to cyrringe þanon eft on þone hlawe Anno dominice incarnationis mii indictione xv anno uero prefati regis Aedelrædi xxiiii scripta est hec scedula hiis hierarchis consentientibus quorum nomina inferius caraxantur + Ego Aedelræd rex Anglorum hoc donum dedi et confirmaui + Ego Aelfric archiepiscopus Dorouernensis ecclesie concessi + Ego Aelfhean episcopus corroboraui + Ego Wulfstan episcopus impressi + Ego Aelfstan episcopus adnotaui + Ego Aelfhean episcopus consensi + Ego Aedelric episcopus imposui + Ego Adulf episcopus adquieui + Ego Aelfweard abbas + Ego Aelfsige abbas + Ego Kenulf abbas + Ego Wulfgar abbas + Ego Godwine abbas + Ego Aelfric dux + Ego Aeðelmær minister + Ego Ordulf minister + Ego Wulfgeat minister + Ego Wulpheah minister + Ego Wulfric minister + Ego Eadric minister + Ego Æðeric minister + Ego Ulfhcitel minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter