utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740014

Charter Number: 04740014
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 1065
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1040) eSawyer (S 1040)
map View Map
Charter:
In onomate summi kyriou omnia iura regnorum gubernantis et ab alto coeli fastigio cuncta cernentis ego Eadwardus rex pollens hierarchus tota mentis intentione rimabar de statu imperii mei quibus adminiculis stabiliri regnum potuerit et munitum diu servari Sed cum hoc dictando scrutabar ardebat mihi in animo quod Psalmigraphus vates ait Nisi Dominus custodiat civitatem in vanum vigilant qui custodiunt eam Eius uidelicet protectione munitus qui tam coelestem quam terrenam ciuitatem custodit et ipsam regit omnibus qui uolunt pie vivere in Christo prodesse satago et eorum dignitatem augere et augendo defensare Quapropter renovare studui leges et decreta patrum meorum admonitione scilicet Eadsini archiepiscopi et Oelfrici archiepiscopi et aliorum optimatum meorum Nos quoque paterno regno potiti reminiscentes de sacris locis quomodo vastati sunt post mortem patrum meorum inter talia et alia perplura in memoriam habui quomodo ipsa predicta emendarem Resolutum est coram me et recitatum de terribili loco qui vulgo ab incolis Westmynster nuncupatur qualiter avus meus Eadgarus et Dunstanus archiepiscopus et postea Ethelredus pater meus renovavit suam pristinam libertatem Idcirco nos pro modulo nostro praefato monasterio augmentantes hoc privilegium scriptitare mandavimus ne forte quod absit quis tyrannica deceptus potestate vim famulis Dei inibi degentibus inferre conetur Credimus vero ut post finem dierum meorum lites crebrescere et omnia mala ebullire Hanc largitatem ideo benigno animo renovamus et concedimus sancto Petro principi Apostolorum cui locus praedictus dedicatus ac consecratus mirabiliter ab antiquis temporibus Dei providentia ab ipso Clavigero fuit confirmatus ut ab omni seculari servitute in perpetuum sit liber et ut ne quis praesentium vel magis futurorum ambiget quae sit illa libertas quam amabiliter et firmiter concedo omnimodis cuncta illius monasterii possessio nullis sit unquam gravata oneribus scilicet nec expeditione nec pontis et arcis aedificamine nec iuris regalis fragmine nec furis apprehensione et ideo ut omnia simul comprehendam nil debet exsolvi vel regis praeposito vel episcopi vel ducis vel ullius hominis sed omnia debita exsolvant iugiter qui in ipsa dominatione fuerint ad supradictum sanctum locum secundum quod ordinaverit abbas qui ipso praefuerit coenobio Hanc ergo libertatem ammonitione episcoporum meorum scilicet Stigandi Ealredi Leofrici meo abbati Eadwino qui tunc temporis eidem monasterio praefuit placabili mentis devotione dictare scribere commendare procuravi Hoc vero decretum praefato sancto a nobis libenter concessum taliter confirmari servari decrevimus ut non audeat quis infringere nostrum decretum et stabilem libertatem quam decrevimus nisi ad constructionem monasterii solummodo administretur Si autem hanc nostram donationem inspirante Deo amplificare quis aut augere decreverit augeatur ei in hoc seculo felicitas ac prosperitas et in futuro coetibus angelicis iungi mereatur in aevum ut vocem Christi valeat audire ita dicentis Venite benediti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est Si autem quod absit quis filius perditionis hoc nostrum decretum suadente Diabolo infringere aut mutare conatus fuerit sciat se ab ipso Clavigero cui Dominis potestatem tradiderit ligandi solvendique eiectum et gehennalibus incendiis traditum una cum Iuda traditore retrusum et conligatum nisi ante diem exitus sui emendaverit Rura etiam eiusdem monasterii qualiter acquisita sint hic notare non omittimus hoc est primitus circa illud monasterium xvii mansas et dimidium in Heandune xx in Hamstede v in Greneforde xii in Hanawylle viii in Sceapertune v in Sunnabyrig vii in Coflea ii in Bricandune v in Ealdenham x in Dacceweorthe et in Wattune v in Holewylle vi in Kynleofedene v in Fentune iv in Mardune x et in Oewylle ii in Pereham vii in Syllingtune iv in Cyllingtune iv in Hamme vi in Winigtune iii Hæc sunt nuncupata ipsius telluris quae inibi fuerunt antequam aedificarem fundamenta eiusdem praefati loci Hae sunt terrae quas milites mei dederunt pro animabus eorum me presente Christo et sancto Petro ad praefatum locum Hoc est Leofcild Mulesham cum omnibus ad se pertinentibus et Egelric Kylewendum cum omnibus ad se pertinentibus et Wulfwine Mapoldrestede cum omnibus ad se pertinentibus et Guthmund Kynleofedene et Roeine et Læcendune cum omnibus ad se pertinentibus et Ælfric Wanstede cum omnibus ad se pertinentibus et Ingulph Paclesham cum omnibus ad se pertinentibus et Atsere Swearte Ligetun cum omnibus ad se pertinentibus et Tostig Cleagate cum omnibus ad se pertinentibus et Atsere Leosne cum omnibus ad se pertinentibus et Bricsige Icceweorthe cum omnibus ad se pertinentibus et Wulfstan Denham cum omnibus ad se pertinentibus et Siward Monachus dimidiam hydam ad Agmondesham et æt Weodune ane hide Et posteaquam aedificata erat et Deo dedicate illa sancta Ecclesia nos itaque pro spe retributionis æternæ et pro absolutione et remissione delictorum meorum ad laudem nominis Domini et ad honorem sancti Petri principis Apostolorum regali dignitate donavimus has terras quae hic karraxantur Inprimis Stana cum omnibus ad se pertinentibus pascuis pratis rivulisque aquarum et Windlesoran cum omnibus ad se pertinentibus et Hwathamstede cum omnibus ad se pertinentibus et Stithenace cum omnibus ad se pertinentibus et Aesceswyllan cum omnibus ad se pertinentibus et Den cum omnibus ad se pertinentibus et Suthburh cum omnibus ad se pertinentibus et Githslepe cum omnibus ad se pertinentibus et Langtun cum omnibus ad se pertinentibus et Pertun cum omnibus ad se pertinentibus et Roteland cum omnibus ad se pertinentibus post mortem Edgithae reginae uxoris suae et Perscoram cum omnibus ad se pertinentibus et Deorhyrste cum omnibus ad se pertinentibus Peracta est ergo haec Cartula dominice incarnationis anno millesimo lxv indictione iii his testibus consentientibus quorum nomina hic infra habentur + Ego Eadwardus rex totius Britannie prefatam hanc cartulam cum sigillo sanctae crucis regali stabilimento affirmavi + Ego Eadgyth eiusdem regis conlaterana hanc regalem confirmationem gaudenter stabilivi + Ego Stigandus archiepiscopus triumphalem agiae crucis tropheum huic regiae affirmationi gaudenter impressi + Ego Ealredus archiepiscopus hanc territoriam schedulam signo sanctae crucis diligenter adsignare curavi + Ego Leofricus episcopus consolidavi + Ego Willelmus episcopus coadunavi + Ego Heremannus episcopus corroboravi + Ego Wulfius episcopus confirmavi + Ego Harold dux + Ego Eadwine dux + Ego Gyrth dux + Ego Leofwine dux + Ego Esgar minister + Ego Bondig minister + Ego Radulph minister + Ego Rodbeard minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter