utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740051

Charter Number: 04740051
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0693
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1248) eSawyer (S 1248)
map View Map
Charter:
In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris Ea que secundum decreta canonum et statuta synodalia salubriter definiuntur quamvis sermo solus ad testimonium sufficeret attamen ob incertam futurorum condicionem firmissima scripturarum syngraffat et cautionum cyrografis sunt roboranda Qua propter ego [] absque meritorum precedentium prerogativa pontificali nomine functus aliquam terram æcclesiæ beati [] libenter impendere decrevi His locorum limitibus designatum Id est in batrices ege xxviii manentes et alibi in villam quæ vocabulo fungitur Watsingaham xx Ex occidentali vero plaga fluminis cujus vocabulum est Hidaburna xx cassatas Quam videlicet terram a venerando rege Ceduuala acceptam et ab Æthelredo regali culmine freto roboratam in cassatos sexaginta viii regulariter reciperam sub testificatione plurimorum quorum nomina infra tenentur asscripta Si quis vero hanc donationis munificentiam augere et amplificare voluerit augeat Deus partem ejus in libro vitæ Si quis vero tirannica fretus potestate irritam facere nisus fuerit noverit se in tremendo vivorum et mortuorum examine coram Christo singulorum facta æqua discretionis lance librante Novemque angelorum ordinibus zizaniorum fasciculos sequestrata beatorum caterva conligantibus rationem districte reddituram Scripta est autem hæc cartula idibus Junii mensis indictione vi Anno ab incarnatione domini sexcentesimo nonagesimo iii Ego [] propria manu subscripsi Ego Wilfridus episcopus consensi et subscripsi + Ego Hædde episcopus consentiens subscripsi + Signum manus Æthelredi regis + Signum manus Hagona abbatis + Signum manus Hooc presbiter + Signum manus Eadberht Ego Headda episcopus consentiens subscripsi + Ego Tirtil episcopus crucem infeci + Ego Eadgar electus crucem infeci + Signum manus Wecca + Ego Tidbald abbas crucem infeci + Signum manus Ceduualla regis + Signum manus Wynberhti abbatis + Signum manus Cissi ministri + Ego Brihtuuoldus archyepiscopus crucem infeci + Ego Brihtmærus episcopus consentiens subscripsi + Ego Waldhere episcopus consentiens subscripsi + Ego Eadmund electus crucem infeci + Ego Cotta abbas crucem infeci + Hæc sunt termina huius telluris Þis syndon þa landgemæru to badrices ege et to wendles wurðe þæt is ærest heah yfre of heah yfre into ceokan ege of ceokan ege into gryddeles elrene of gryddeles elrene into ðara smalan ac Of þara smalan ac into rysmere Of rysmere into leoddebeorge Of leoddebyrge into uckebyrge Of uccebyrge into bernneardes byriels Of byrnærdes byrielse inne þane blacan mor Of þan blacan more oð middan hlida burnan Of hlida burnan in gibbe felde Of gibbe felde in þa blaca dic Andlang blaca dic into beferiþi Of beferiðe andlang stræte into fugel riþie Andlang fugel riðie into þære tæmese oþ midne streame Andlang streames eft into heah efre
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter