utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740055

Charter Number: 04740055
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 0951 - 0959
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1450) eSawyer (S 1450)
map View Map
Charter:
+ Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi dccccli Ego Eadgar divina allubescente gratia rex et primicherius totius Albionis ruris quandam particulam quinis ab accolis estimatam mansiunculis ad æcclesiam beati Petri apostoli que sita est in nominatissima loco qui dicitur Westmynster libenter admodum largitus sum eo tenore quatinus nemo nostrorum successorum hoc nostrum decretum sine ira omnipotentis Dei audeat violare Hæc particula terræ priscis temporibus ad eandem perhibetur æcclesiam pertinere sicut legitur in antiquo telligrapho libertatis quam rex Offa illi monasterio dudum contulit quando ecclesiis per universas regiones Anglorum recuperativa privilegia Wulfredo archiepiscopo hortante scribere jussit Hanc eandem libertatem prefatæ æcclesiæ sancti Petri principis apostolorum cui locus prædictus dedicatus ac consecratus mirabiliter ab antiquis temporibus Dei providentia ab ipso clavigero fuit confirmatus Dunstano archiepiscopo concessi quatiuus ab omni seculari servitute inperpetuum sit liber Et ut ne quis presentium vel magis futurorum ambiget que sit illa libertas quam amabiliter et firmiter concedo omnimodis cuncta illius monasterii possessio nullus sit umquam gravata honeribus scilicet nec expeditionis nec pontis et archis edificamine nec juris regalis fragmine nec furis apprehensione Et ideo ut omnia simul comprehendam nil debet exsolvi vel regis preposito vel episcopi vel ducis vel ullius hominis sed omnia debita exsolvant jugiter qui in ipsa dominatione fuerint ad supradictum sanctum locum secundum quod ordinaverit abbas qui ipso prefuerit cenobio Empta est enim hec donatio cxx aureis solidis in una armilla Et hoc actum est coram idoneis testibus queque hiis cingitur territoriis Ærest up of Temese and lang Merfleotes to Pollene stocce swa on Bulinga fenn of tham fenne æfter thær ealdan dic to Cuforde upp and lang Teoburnan to thære wide herestret æfter there herestret to thære ealde stoccene sancte Andreas on Holeburne swa innan Lundane fenn and lang fennes suth on Temese on middan streame and lang streame be lande et be strande eft on Merfleote Terram autem quæ nominatur Blecceanham v mansiunculis estimatam rex prefatus Eadgar in servitium et usum prefate ecclesie sancti Petri fratrumque ibidem Deo servientium prout antiquitus destinabatur in perpetuam possesionem perstrinxit Et his limitibus hæc pars telluris circumcingi videtur Ærest æt Sandgæte thær tha threo marce to gædere gath west thanon and lang Hemstedes mearce to Mærburnan andlang burnan to Wætlingan stræte andlang stræte into Bræingte up et lang Brægente innan fihte burnan of tham burnan to tham wogan æpsan thanon to tham ældan hagtreowe of tham treowe to tham thrim mærcum æt Sandgate Et hoc donum sub prefatorum contestatu testium peractum esse videtur ejusdemque annalitatis cursu perfici videbatur Acta est hæc donatio his testibus consentientibus quorum inferius nomina karraxari videntur + Ego Eadgar rex hanc meam donationem signo crucis confirmavi + Ego Dunstan archiepiscopus consensi et subscripsi + Ego Ælfstan episcopus consensi et subscripsi + Ego Alfwold episcopus consensi et subscripsi + Ego Athelwold episcopus consensi et subscripsi + Ego Eadelm episcopus consensi et subscripsi + Ego Ælfstan episcopus consensi et subscripsi + Ego Alfwold episcopus consensi et subscripsi + Ego Ælfhere dux consensi et subscripsi + Ego Æthelwine dux consensi et subscripsi + Ego Brihtnoth dux consensi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter