utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04740056

Charter Number: 04740056
Cartulary Title: Charters of Westminster [London]
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 0978
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1450) eSawyer (S 1450)
map View Map
Charter:
+ Insuper ego Eadgar rex Anglorum libenti animo Deo omnipotenti et sancto Petro addidi ad prefatum monasterium partem terre Sex cassatorum in loco qui dicitur Lohðeres leage quam tamen Dunstan archiepiscopus emit a me pretio lxx solidorum auri obrixi Imperpetuam possessionem æcclesie sancti Petri quam si dempserit aliquis vel abstulerit ab illa aecclesia dampnetur a domino et auferatur in perpetuum nisi digna emendatione ante obitum suum coram Deo et hominibus satisfaciat Et hoc donum firmatum est sub priorum testium corroboratione episcoporum ducum quorumcumque et fidelium anno dominice incarnationis dcccclxx in notissimo loco qui dicitur Cyngestun obeunte viro qui dicebatur Wulmær sub cujus dominio in priore tempore Hec ruris particula esse videbatur Obeunte rege Eadgaro dum infelicissima nobis occurrerunt tempora contigit quendam venatorem nomine Brihtferð et dominii sui dominum et terram suam trium cassatorum reliquisse in loco qui dicitur Loðeres leaga et sibi alium dominum elegisse Et hoc actum est regno secundo accepti regni Ædwardi regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter