utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04760015

Charter Number: 04760015
Cartulary Title: Charters of Wilton
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956 - 0959
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 586) eSawyer (S 586)
map View Map
Charter:
Þis his þare feower hida boc be noddre æt þare Pyrigean þe Eadwic cyng gebocode Ælfheahe his mæge on ece yrfe In nomine Dei summi atque omnium sanctorum Ego Eadwic rex Anglorum atque Bryttanorum Cernens mundi fragilitatem adque eaducam vitam quia sicut umbra pretereunt opes potentum et ea que olim a preteritis regibus visa sunt Nunc nostris temporibus videri non possunt Et qui antea auro gemmis purpura splendide nitebant modo urnis tenebrosis recondita sunt Talia ego considerans et hiis similia multa que nunc non possunt per omnia esse recitanda Inde mihi videtur quod ex ipso regimine quem mihi omnipotens dominus concessit cuicumque voluero dedero aut plura aut pauca territoria [] que ipso usui sunt pertinentia unicuique secundum suum servitium nunc omnibus vobis notum facio quod quandam meo dilecto ministro atque propinquo Ælfheago nomine particulam terre inpendo quatuor mansos juxta flamen que ab antiquis et modernis Noddre vocatur ad finitate arbore que dicitum Pyrum Vt evo suo feliciter possideat cum omnia ad se rite pertinentia pascuis pratis et campis tali indictione vivendo aut post exitum suum cuicumque voluerit det libero arbitrio exceptis tribus rebus arcium munitione expeditione et pontis constructione Hec supradicta terra taliter est precincta Si quis hoc meum donum servaverit aut augere voluerit Autgeat dominus nomen ejus in libro vite et si quispiam quod absit machinamenta antiqui hostis subripere voluerit sciat se sodalem carnificis Jude et demersum tetris inferni conligatumque catenis Satane sine fine nisi penitentie episcopali sententie emendaverit Hec cartula scripta est Anno ab incarnatione domini DCCCCLVI Regnante Eadwic rege Anno quarto imperii ejus Indictione II Confinia terriculæ istius taliter sunt sita Þis synt þara feower hida land gemera be noddre æt þære pyrgean Arest of noddre and lang þes port her paðes on þone garan þæt and lang þare land ge wirpa up to hricg dic west and lang þare dic on beornolfes stan et swa forð on þa rugan hylle þonene adune rihte on ðone hæðenan byrgels of þan hæðenan byrgelse on þone stanigan beorh of þan stanigan beorge oð ða hefada west be heafdan æt þa fore yrðe and swa forð on gate hlinces heafde et swa adune to þam port herpaþe þonan on ucganford and swa adune and lang streames on þa mylen ware of þare mylen ware to þare swete apuldre þonne eft on þone herpað þær we ær on fengan Ego Eadwic basileus Anglorum cum triumpho sancte crucis confirmo Ego Byrhtelm episcopus adfirmavi Ego Osulf episcopus conclusi Ego Byrhtelm episcopus consensi Ego Alfwold episcopus adquievi Ego Daniel episcopus corroboravi Aelfric abbas Alfwold abbas Aþelwold abbas Clemens abbas Eadmund dux Aelfgar minister Byhferð minister Eadric minister Oswig minister Aelfsige minister Wulfgar minister Sigferð minister Wulfric minister Ealdred minister Eadred minister Eelfere minister Aelfred minister Aelfsige minister Alfwold minister Aelfric minister Aþelbriht minister Wihtsige minister Aþelweard minister Leofa minister Ealdred minister Ordgar minister Osweard minister Osulf minister Wensige minister Wulfhere minister Aelfric minister Eadric minister Alfwold minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter