utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800001

Charter Number: 04800001
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0573
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Domino gloriosissimo atque sanctæ ecclesiæ catholicæ filio Sigisberto Regi Sapaudus episcopi Quantum ineffabili gaudio synodali concilio nuntiatur quandoquidem a catholico principe res nova pro dilectione Christi concipitur tantum lamentabile execrandumque censetur cum in Ecclesia sancta contra Deum et contra Canonum disciplinam dissensio generatur Nuper etenim non absque conniventia gloriæ vestræ sicut credimus evocati Parisius venientes novam inauditamque ordinationem in castro Dunensi parrocia denique Carnotina factam fuisse cognovimus Quam rem licet vix credere possumus cum consensu gloriæ vestræ fieri potuisse tamen si cujuscumque prava suggestione præventi in hac tam obscena et ecclesiæ universæ contraria consensistis ab hujusmodi scandali defensione sinceritatis vestræ conscientiam expietis quia satius est ut ille qui ambitionis instinctu rem tam nefariam dolosa ambitione competiit per satisfactionem pœnitentiæ reatum suum abluere compellatur quam vestra puritas quod avertat divinitas hujus facinoris contagione maculetur Et quia nobis necesse fuit ut juxta Canonum constituta personæ temerariæ deberet præsumptio coerceri ideo salutis obsequium digno in Christo officiositatis et reverentiæ cultu præbentes poscimus ut vos quos Deus et culmine præcipuos et sinceritate præclaros esse præcepit non quocumque aut quorumcumque temerario consilio ad defensanda hujusmodi scandala misceatis quia Deum sufficit nosse nos nequaquam penitus velle contra vos divinam iracundiam promoveri Annis multis gloriam regni vestri potentia divina cum omni felicitate conservet domne gloriosissime et præcellentissime domne Data epistola sub die III iduum septembrium anno xii regum domnorum nostrorum Parisius
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter