utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800002

Charter Number: 04800002
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0573 - 0768
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Cum constet fœcunditatem humanæ prolis a proteplasto Domino præcipiente crevisse Crescite inquiente et multiplicamini atque ob adjutorium mulier de latere sumpta sit viri dicente Domino Faciamus ei adjutorium simile sibi et Idcirco relinquet homo patrem et matrem et adhœrebit uxori suœ et erunt duo in carne una Et ut certius humana fragilitas possit dignoscere bonum atque a Deo constitutum esse conjugium ipse auctor redemptionis Christus Dei filius invitatus ad nuptias venit ibique aquas in vinum mirabile convertit Ideoque ego in Dei nomine Gaufridus præcedentium patrum vestigia sequens una cum consensu virorum illustrium propinquorum meorum visum est mihi legibus copulare legitimum conjugium ad procreationem filiorum atque in dotis titulum dare sponsæ meæ nomine Hisdomei filiæ quondam Vutardi atque Osbrenæ decrevi in præsentia virorum nobilium agere studuique ut ejus temporibus inconvulsum permanere queat quod ita et feci Ergo dono tibi donatumque secundum Legem Salicam in tua dote a die præsenti jure legitimo in perpetuum esse volo et de meo in tuum jus et dominationem trado atque transcribo hoc est mansum juris mei indominicatum cum aliis quatuor mansis servilibus seu adspicientibus simul curtiferis vineis arpennorum quatuor silvis viridigariis pratis campis cultis vel incultis pascuis perviis exitibus et regressibus et reliquis adjacentiis mobilibus et immobilibus cum mancipiis utriusque sexus quorum hæc sunt nomina Giefredus et uxor sua cum infantibus Geroldo et Abdone necnon et Poppa Magewardus et uxor ejus Adalburgis cum filio suo nomine Durando Isembertus Aimbertus Petitus Ultegerius Alboinus Olfardus Lanceri et uxor sua Sicberta Airmannus et conjux ejus Adalburgis et filia eorum Ingeltrudis Cathindes Megewardus Pucellita et Albutius Qui præscriptus mansus cum omnibus appenditiis est in pago Carnotense in vicaria Gaugiacense in loco qui dicitur SicheriVillaprehensa die præsenti tibi sum daturus vel traditurus totum et inexquisitum ut quicquid exinde facere volueris liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi Dono etiam tibi in præfixo pago vel in eadem vicaria in loco qui dicitur Bonervilla omnem medietatem tam ex mancipiis quam ex alode quam ibi videor habere hoc est mansum unum cui adspiciunt mansi serviles quatuor cum mancipiis quorum hæc sunt nomina Galastus Ergarius Pascarius Marlinus Polita et Amelberga vineis arpennorum quatuor pratis silvis aquis aquarumve decursibus terris cultis et incultis exitibus et regressibus vel quicquid ibi adspicit omnem medietatem tam in terris quam in mancipiis id est mansum unum cum mansis quatuor ibi adspicientibus cum pratis arpennorum duorum et medietatem ecclesiæ Dei
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter