utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800005

Charter Number: 04800005
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0870
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
In nomine sanctae et individuae Trinitatis Karolus gratia Dei rex Regalis celsitudinis mos est fideles regni sui donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere proinde ergo morem parentum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit amplitudini nostrae celsitudinis quendam fidelem nostrum atque ministerialem nomine Hadebertum de quibusdam nostrae proprietatis rebus ac mancipiis honorare atque in jus proprietatis delegare Quae siquidem res sunt site in pago Belvacensi super fluvium Mastum villa videlicet nomine GulmariCurtis una cum indominicato continens mansos xiiii ex qua olim aliquid per preceptum largitionis nostrae eidem relaxantes cum omni nunc integritate eam illi jure proprio habendam ac possidendam pro suo nobis utili ac bene placito famulatu concessimus Unde hoc altitudinis ac magnitudinis nostrae preceptum fieri et jamdicto fideli ac ministeriali nostro Hadeberto dari jussimus per quod prenominatam villam cum omni integritate ad se pertinentium cum terris videlicet vineis pratis silvis exitibus ac regressibus pascuis et omnibus ad se legitime pertinentibus una cum mancipiis utriusque sexus his nominibus Sichero Vuanemberto Frotuino Absalon Dischembrun Vuarentramno Ledemio Agledulfo Gontberto Frumengario item Agledulfo item Vuanemberto Frodevino Letmiro Gontfredo Tagenardo Adelgude Ledevia Richildi Lersida Petresida Aifrada Aflatgia Bertegildi cum filiis ac filiabus illarum eidem Hadeberto in jus proprietatis habendam concessimus Preter haec etiam in loco qui dicitur FraimundiLucus addimus illi ex silva bunuarium i et perticas xl pariterque de terra arabili dimidium bunuarium cujus sunt terminales ex una parte terra SanctiMedardi ex alia parte terra SanctiVedasti item ex una parte terra fiscalis et ex alia parte terra ipsius Hadeberti Haec omnia superius descripta et actenus preceptis nostrae auctoritatis prefato fideli nostro relaxata cum suis adjacentiis ac mancipiis desuper commanentibus vel sibi legitime pertinentibus universaliter illi ad proprium largimur et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollemni more transferimus atque delegamus eo siquidem tenore ut quicquid ex eisdem rebus ac mancipiis ab hinc et in reliquum pro sua oportunitate ac commoditatis libitu saepedictus Hadebertus facere decreverit libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi quemadmodum ex reliquis proprietatis suae rebus ac mancipiis Et ut haec nostrae largitionis auctoritas firmior habeatur ac per futura tempora diligentius conservetur manu propria subter eam firmavimus anulique nostri impressione insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Ego Rotfredus notarius ad vicem Gisleni recognovi et subscripsi Data nonis aprilis indictione tertia anno xxx regnante Karolo gloriosissimo rege Actum monasterio SanctiDyonisii In Dei nomine feliciter
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter