utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800010

Charter Number: 04800010
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0970 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
In Dei Patris et Filii et SpiritusSancti nomine qui est unus potentialiter et trinus personaliter Facta est commutatio inter canonicos SancteMarie Carnotensis ecclesie et monachos SanctiPetri in suburbio ejusdem civitatis ad australem plagam olim multa elegantia ac nobilitate nec minus modo quantum ad presens evum attinet constructi Dederunt sane prefati canonici sancte Virginis Marie ad eumdem locum MorisVillam et quicquid in Subritana et in UniVilla videntur habere equo et prompto animo prout decet sanctos consultum ire venerabilibus et Deo dignis moribus Econtra vero mutua vicissitudine receperunt a nobis monachis videlicet SanctiPetri in sua ditione totum quod in GinoneVilla et Petripertusa a priscis temporibus videbamur possidere Harum autem situs villarum in pago Carnotensi esse dinoscitur Quod ea ratione atque intentione noverint tam presentes quam superventuri fideles sanctae Dei ecclesie factum ut inviolabilis et semper benefida caritatis custodia conservetur inter utrumque ordinem prout tempus et res Deo provisore dictaverit Ut autem hec inconvulsam obtineat firmitatem manibus clericorum obtulimus examussim roborandam Odo presul Suggerius decanus Salico ypodecanus Lanbertus archidiaconus Rodulfus prepositus Atto prepositus Hunbertus levita Aimo subdiaconus Hilduinus levita Isaac sacerdos Vuarnerius levita Guido archidiaconus Gauzbertus levita Adelmus levita Morandus levita Erbertus subdiaconus Arembertus subdiaconus Suggerius claviger Ailbertus subdiaconus Romoldus subdiaconus Gauzbertus miles
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter