utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800014

Charter Number: 04800014
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1048
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti ego Heinricus Francorum rex Dei gratia Si erga cultum Sanctorum et utilitatem ecclesiarum antiquorum institutio nos voluit esse devotos quanto magis erga singularem memoriam nostre Salvationis videlicet Dei genitricis quam post Deum credimus et confidimus non solum nostre salutis amminisculum sed etiam plenum effectum Unde pro adquisitione æterne felicitatis admodum sollicitus circumspexi si circa me aliquid haberem quod ejus famulatui et promerende gratie impendere possem Et hoc mihi aliquantisper cogitanti ad memoriam rediit canonicorum Carnotensis ecclesie quam sepius inculcaverant petitio per quam a diversis exhibitionibus et exactione illa que vulgari nomine vicaria vocatur illum fiscum cui UniGradus vocabulum est liberum et quietum deinceps esse concederem Ego vero petitionis ipsorum exaggerando cumulum universa concedo quecumque quelibet terra prefati fisci mihi meisque hactenus persolvere consueverat quatenus in eo habitantes tutius vivere et idcirco quecumque ab eis usibus canonicorum debentur plenius valeant reddere exceptis quatuor sextariis vini de unoquoque arpenno quos michi advocationis gratia retinui quatinus si in posterum quis ei fisco injuriam inferre temptaverit rege auxiliante superno me advocatum sibi sentiat esse infestum Et ut nostre liberalitatis munificentia omnibus sancte matris ecclesie fidelibus et nostris esset nota summo studio et diligentia precipimus exarari et sigilli nostri impressione signari quatinus quod manu propria signo crucis impresso statuimus esse ratum per curricula succedentium temporum maneat inconvulsum Et si quis hujus conventionis esse temptaverit violator quod absit iram Dei incurrat atque nostra nostrorumque auctoritate convictus abscedat et pro illicita presumptione auri libras centum regali fisco persolvat Actum publice Parisius anno Verbi incarnati MMXLVIIIV indictione i regnante Hænrico rege xviii anno xv kalendas maii Signum Teoderici Carnotensis episcopi Signum Isenbardi Aurelianensis episcopi Signum Vualterii Meldensis episcopi Signum Frotlandi Silvanectensis episcopi Signum Vuiscelini capellani Signum Richardi diaconi et capellani Signum Gausfridi SanctiAniani subdecani Signum Adelardi Laudunensis Signum Burchardi clerici Signum Tetboldi palacii comitis Signum Ivonis comitis Signum Ingelranni comitis Signum Rodulfi comitis Signum Ragenaldi camerarii Signum Gilduini vicecomitis Signum Hugonis Bardulfi Signum Evrardi filii Gelduini Signum Bernardi sinescalci Signum Vualterii constabularii Signum Nivelonis Signum Gauslini Casati Carnotensis Signum Rotberti de SanctoLeodegario Signum Vualterii de Friasia Signum Vuarini militis Carnotensis Signum Gaufridi militis Carnotensis Signum Hugonis militis Signum Arnulfi Carnotensis precentoris Signum Ageverti Carnotensis succentoris Signum Hugonis prepositi Signum Huberti presbiteri Signum Vualterii prepositi Signum Odonis canonici Signum Gencelmi presbiteri et canonici Ego Balduinus cancellarius regis subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter