utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800015

Charter Number: 04800015
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1049 - 1060
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Notum perpetuitate istius carte fieri volumus fidelibus universis et maxime successoribus nostris quod domnus Albertus Majoris Monasterii abbas vice omnium sub ejus regimine Deo servientium monacorum petiit a venerando ecclesie Carnotensis episcopo nomine Aguoberto et ab honorabili sancte Dei genitricis clero uti aliquam suarum eis concederent prebendarum desiderantibus in Beate Marie congregatione censeri et tante ecclesie canonicis federari Quod illi gratanter amplectantes a minimo usque ad maximum libero animo concesserunt gratulantes et ipsorum monachorum societatem adipisci et oracionibus participare Ut autem hoc pactum stabile fieret et indissolubile regis francorum Henrici nomine confirmatum est Signum Henrici regis Gaufridi comitis filii comitis Britannorum Rainaldi camerarii regis Ebraldi de Putheolo Yvonis filii Yvonis comitis Guillelmi de Calniaco Ricardi regis capellani Guillelmi capellani Rainaldi custodis capelle regis Gualterii filii Renaldi de Britannia Vualterii Rufi Guidonis filii Guillelmi Fulberti nepotis episcopi Alberti Marvillerii Roberti de Vindocino Bernardi nepotis episcopi Agoberti episcopi Hugonis decani Arnulphi cantoris Fulcherii archidiaconi Yvonis de Curbavilla Johannis medici Hugonis filii vicedomini Herberti nepotis Alberti abbatis Hugonis filii Huberti de Firmitate
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter