utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800020

Charter Number: 04800020
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1090
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei Richerio Senonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Quantas pro Gaufredo quondam episcopo Carnotensis ecclesia molestias sustinuerit quante ad apostolicam sedem querele perlate fuerint dilectionis tue strenuitas recognoscit Tandem rei veritate diligentius perquisita largiente Domino justicie satisfecimus et ab ipso in nostris manibus sine cujuslibet tenore conditionis episcopatus refutatus est Tandem ad tuam fraternitatem scripta direximus rei geste ordinem indicantes et ut tuum Carnotensibus ad eligendum et consecrandum antistitem auxilium contribueres flagittantes Nostra itaque fulti licentia Carnotenses venerabilem virum presbiterum Ivonem canonico ordine in episcopum elegerunt Cum autem a te consecrationis gratiam pro more ecclesie petivissent tua fraternitas ei manum imponere recusavit Ad nos igitur ipsis venientibus et consecrationis ejusdem gratiam deposcentibus nos qui viri religionem jamdudum noveramus et ejus eligendi licentiam dederamus petitioni juste deesse nequivimus Consecratum igitur eum salva tue ecclesie obedientia remittentes dilectionis tue dulcedinem postulamus ut omni litis fomite consopito benignitate eum debita complectaris et ad ecclesie regimen auxilium tuum ei largiaris Porro Gaufredum si episcopatum invadere aut ecclesiam infestare tentaverit ipsum ipsiusque fautores anathemati subjacere decrevimus Datum Capue vii kalendas decembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter