utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800022

Charter Number: 04800022
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1095
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Ivo licet indignus æcclesie Carnotensis episcopus notum volo fieri omnibus tam presentibus quam futuris quod domnus Hugo venerabilis abbas Cluniacensis monasterii cum grege sibi commisso et maxime fratres de Karitate parvitatem nostram humiliter adierunt petentes ut eis concederem fieri et consecrari monasterium extra urbem Carnotanam in loco quem Guillelmus ad edificandum monasterium elegerat Quorum peticio quia digna impetratione et multis profutura visa est assensu confratrum nostrorum canonicorum Beate Marie in supradicto loco monasterium fieri et consecrari concessimus ea conditionis lege ut omnem obedientiam et subjectionem michi et ecclesie michi commisse et successoribus meis quam monachi circumquaque positi exibent exibeant et jura æcclesie nostre et æcclesiarum ei commissarum absque meo consensu et capituli Beate Marie et successorum nostrorum invadere non presumant + Signum Ivonis episcopi + Signum Ernaldi decani + Signum Ilduini cantoris + Signum Gauslini subdecani Data in capitulo Beate Marie iii nonas januarii anno ab incarnatione Domini M nonagesimo IIII indictione secunda
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter