utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800039

Charter Number: 04800039
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1119
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Calixtus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Gaufrido Carnotensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Que religionis et honestatis prospectu in Dei ecclesia statuuntur inconcussa debent stabilitate servari Siquidem frater in Christo karissime de commissa tibi ecclesia omnem symoniacam expellere desiderans pravitatem assensu Decani Precentoris Subdecani Succentoris et ceterorum prelatorum ecclesie statuisti congregatione fratrum id ipsum approbante atque unanimiter postulante ut nec Decanus nec Precentor nec Subdecanus nec Succentor nec ulla alia ecclesiastica persona vel canonicorum quisquam de honoribus ecclesie vel prebendis quicquam exigat vel accipiat vel per se vel per suppositam manum Nullus etiam eorum qui canonici fiunt pro prebenda quicquam det vel promittat aut per se similiter aut per suppositam manum neque post decessum prelatorum qui nunc in ecclesia vestra vivunt ullus vel Decanus vel Precentor vel Subdecanus vel Succentor in locum ipsorum statuatur quousque in communi capitulo liquido juret pro officio suo se nichil dedisse vel promisisse quousque etiam juret se pro prebendis nichil exacturum vel accepturum aut per se aut per suppositam manum Similiter post decessum simplicium canonicorum qui modo in Carnotensi ecclesia vivunt nullus in locum eorum canonicus efficiatur nisi ante in communi capitulo juret vel tutor suus pro eo si ipse infra annos fuerit se pro prebenda nichil dedisse aut promisisse nec per se nec per suppositam manum Hanc itaque constitutionem ad honorem Dei et animarum salutem a fraternitate tua provisam nos prestante Deo auctoritate sedis apostolice confirmamus et ratam in posterum permanere sancimus Preterea debitam volentes ecclesie vestre reverentiam conservari decernimus ut canonici Sancti Martini de Valle ab obedientia episcopi Carnotensis et ecclesie non recedant sicut ipsi eis in capitulo promiserunt Si quis igitur confirmationis hujus tenore cognito temere quod absit contraire temptaverit honoris et officii sui periculum patiatur aut excommunicationis ultione plectatur nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit Prebendam Leprosis et Helemosine Beate Marie datam et divisionem prebende duobus presbiteris ecclesie servitoribus distributam firmamus Ego Calixtus catholice ecclesie episcopus subscripsi Datum Remis per manum Grisogoni sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii iiii nonas novembris indictione xiii incarnationis dominice anno MCXVIIII pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter