utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800049

Charter Number: 04800049
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1137
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex Cum ad omnes maxime autem ad domesticos bonum operari moneamur eis qui majori nobis conjuncti sunt caritate et serviciorum suorum multiplicitate nos sibi obnoxios fecerunt propensiori voluntate et beneficio ampliori liberalitatis manum porrigere debemus Hujus ergo rationis consideratione habita notum fieri volumus cunctis fidelibus tam futuris quam instantibus quod nos villam episcopi Carnotensis que est in Belsia que scilicet villa Fraxinetum appellatur pro Dei amore et peticione Gaufridi venerabilis Carnotensis episcopi amici nostri karissimi ab omni consuetudine a tolta scilicet et tallia et hospitatione et omni violentia et exactione insuper ab omni consuetudine liberam et quietam in perpetuum esse concessimus astante et annuente filio nostro Ludovico jam in regem coronato Nos ergo predicte ville et omnibus inibi habitantibus et omnibus rebus ad eandem villam pertinentibus perpetuam immunitatem ab omni consuetudine ut dictum est concessimus ita ut neque nos neque successores nostri reges neque omnino aliquis preter Carnotensem episcopum in predicta villa aliquid capere presumat Et eandem villam in nostra tuitione et defensione suscepimus Quod ut perpetue stabilitatis optineat munimentum scripto commendari et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere roborari precepimus Actum Parisius in palatio nostro publice anno incarnati Verbi MCXXXVII regni nostri xxix Ludovico filio nostro in rege sublimato anno iiii Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulfi Viromandorum comitis et dapiferi nostri Signum Wuillelmi buticularii Signum Hugonis camerarii Signum Hugonis constabularii Datum per manum Stephani cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter