utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800052

Charter Number: 04800052
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1141 - 1181
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Arnoldus Lexoviensis ecclesie humilis minister salutem Episcopalis officii ratio postulat jura et possessiones ecclesiarum que infra terminos commisse nobis a Deo potestatis constitute sunt diligenti patrocinio confovere et ab ipsis omnem arcere molestiam et injuriam removere Qua nimirum consideratione bona quelibet tam ecclesiastica quam secularia que in episcopatu Lexoviensi sancta et venerabilis Carnotensis ecclesia ab antiquo possedisse dinoscitur sub Lexoviensis ecclesie et nostra protectione suscepimus eique jure perpetuo possidenda concedimus scriptique presentis valituro in perpetuum munimine confirmamus In quibus sane certum est quedam de jure seculari in jus ecclesiasticum largitione principum concessa devotione consecrata laudabili in defensionem ecclesie tanquam res ecclesiasticas pertransisse Quedam vero sunt que ab ipsa fidei christiane fondatione specialius ad jus ecclesiasticum pertinere noscuntur ideoque specialius ad episcopalem pertinet potestatem ut ea scilicet affectuosius ecclesia protegat quia ad eam magis proprie spectant privilegio singulari Utraque igitur bona predicte sancte Carnotensis ecclesie presentis scripti pagina confirmamus data in eos nimirum excommunicationis sentencia qui tam sancte constitutioni nostre presumpserint qualibet malicia contraire Ex quibus quedam que omni jure necesse est ecclesiastica reputari propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam SanctiTaurini de Anglicavilla ecclesiam SanctiMartini de Runcevilla ecclesiam SanctiJulianisuperCarlonam ecclesiam SanctiPetri de Altaribus capellam SanctiNicholai in eadem villa Has igitur ecclesias sicut ab antiquis retro temporibus a sancta Carnotensi ecclesia possesse fuerunt eidem habendas in perpetuum concedimus et confirmamus cum omnibus pertinentiis suis ut cum vacaverint presentationes habeant sacerdotum et in ecclesiis ipsis cuncta percipiant que eam ibi ab antiquo certum est percepisse salvo nimirum ecclesie Lexoviensi et nobis omni jure episcopali et sacerdotibus qui in eis ministraverint jure parrochiali in omnibus scilicet beneficiis que tam isti quam predecessores eorum usque ad tempora nostra in omni jure et beneficio perceperunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter