utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800126

Charter Number: 04800126
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1195
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Decano et Capitulo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Ad hoc sumus in apostolice sedis specula disponente Domino constituti ut ad statum ecclesiarum nostre considerationis aciem extendamus et ut in statum debitum reduci valeant que in ipsarum dampnum seu prejudicium attemptantur sollicitius nichilominus laboremus Quocirca vobis presenti pagina duximus indulgendum ut servos et ancillas ecclesie vestre qui contra ipsius ecclesie dominium communiam seu conspirationem aut rebellionem quamlibet aliam machinantur vobis liceat auctoritate apostolica appellatione remota canonica districtione compellere ad debitum servitium eidem ecclesie Carnotensi plenarie exhibendum in omnibus et honorem ut a vinculo quo forte super hoc tenentur astricti eosdem possitis absolvere auctoritatem vobis nichilominus concedentes Volumus preterea et auctoritate presentium vobis tribuimus facultatem ut communiam Stampensem et omnes alios qui servos et ancillas supradictos a dominio ecclesie vestre in detrimentum ipsius recedere violenter compellunt nisi commoniti resipiscere voluerint ecclesiastica severitate appellatione postposita compescatis Nulli ergo omnino hominum liceat [] Datum Laterani iiii nonas junii pontificatus nostri anno quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter