utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800131

Charter Number: 04800131
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Manasserius MalusVicinus pietatis intuitu pro remedio etiam anime mee et parentum meorum dedit et perpetuo concessi ecclesie BeateMarie Carnotensis ad opus ipsius ecclesie sexaginta solidos monete parisiensis percipiendos apud Meduntam in redditibus meis singulis annis mediante aprili Cum vero opus et edificationem ipsius ecclesie per Dei graciam consummari contigerit ipsa ecclesia nummos prefatos perpetuo habebit Capitulum vero Carnotense pietatis intuitu in recompensationem etiam hujus elemosine mihi concessit quod quam citius me viam universe carnis ingredi contigerit anniversarium meum in ipsa ecclesia perpetuo celebrabit Quod ut ratum firmumque permaneat presens scriptum sigilli mei impressione in testimonium feci roborari Actum sollenniter Carnoti et datum super altare gloriose Virginis anno gracie MC nonagesimo quinto v nonas octobris astantibus ibidem multis videlicet Raginaldo venerabili episcopo Carnotensi Gaufrido decano Crispino cantore Willelmo subdecano Gosleno preposito de Auvers Symone et Roberto de Berou Petro de Richeborch nepote meo Willelmo de Provemont Nivardo de Corgent et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter