utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800132

Charter Number: 04800132
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
[Milo] comes de Barro et dominus de Puteaco omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Christo salutis auctore Notum fieri volumus universis litteras istas inspecturis quod nos dedimus et in servili conditione in eternum habendum concessimus Carnotensi ecclesie BeateMarie virginis et ejusdem Capitulo unum servorum nostrorum Galterium de Gillenivilla et heredes ejus pro pace reformanda inter predictum Capitulum et Hugonem Harenc inter quos processerat disceptatio Hec autem donatio facta est assensu ipsius Galterii in nullo contradicentis Quod ut ratum et firmum in posterum permaneat scripti attestatione presentis et sigilli nostri munimine confirmamus Actum anno gracie MCXCV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter