utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04800139

Charter Number: 04800139
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1198
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Gaufridus decanus et universitas Capituli Carnotensis universis tenorem presentis pagine quacumque noticia percepturis salutem in eo qui est salvator et salus universorum Noveritis universi quod cum inter venerabilem fratrem nostrum Willelmum subdecanum ecclesie nostre et Rogerum filium Roberti majoris de SanctoMauricio questio verteretur super procuratione cotidiana quam idem Rogerus in mensa subdecani Carnotensis jure sibi hereditario et feodaliter vendicabat dicto subdecano prorsus in contrarium asserente tandem inter predictas partes transactum est et compositum hoc modo memoratus igitur Wuillelmus subdecanus jamdicto Rogerio concessit ut in quolibet festo duplici ecclesie nostre et quatriduanis processionibus Rogationum dominica etiam in Ramis Palmarum et dominica proxima ante quadragesimale jejunium sacerdotum Carnoti si presens uterque fuerit feodaliter in mensa subdecani vel etiam in domo sua ipsius subdecani licentia vel si rationabili occasione fuerit detentus per nuntium suum transmissam procurationem persone sue tamen perciperet competenter Sepedictus vero Rogerus residui temporis procurationem quam exigebat supradicti subdecani arbitrio et conscientie reddendam vel non reddendam absolute reliquit ita quod si ab ipso subdecano ad ipsius mensam preter premissos dies vocaretur nullum ipsi subdecano vel successori suo posset per hoc prejudicium generari Quod ut ratum in posterum perseveret subdecanus ipse pro se et pro successoribus suis subdecanis firma nobis approbantibus concessione sepedictus vero Rogerius pro se et pro ipsius heredibus interposita juramenti religione firmavit Nos etiam a premissis partibus requisiti presentem paginam inde conscribi et sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum publice Carnoti in capitulo nostro anno Domini MCXCVII mense januario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter