Charter Document - 04810152
Charter Number: 04810152
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Guido divina miseratione Sancti Petri Carnotensis abbas et universitas fratrum ejusdem Capituli universis presentibus pariter et futuris presentis pagine noticiam casu quolibet habituris salutem in vero salutari Ex pia antecessorum religione statutum fuit quod duas procurationes alteram feria tercia Paschalis ebdomade alteram in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli et potum in vigilia ejusdem festi processioni ecclesie Carnotensis quando ad nos veniret annuatim exhiberemus ut qui causa spiritualis refectionis in divinis laborassent officiis non sine corporalis alimonie benedictione redirent Verum quia in dictarum procurationum exhibitione ob turbarum instantiam illis importune nobis dampnose utrisque inhoneste res fieri videbatur et verti utrobique pluries in querelam ad fugam discordie et mutue affectionis custodiam antiqua illa institutio de assensu utriusque partis retracta est commodius in hunc modum ita scilicet quod processio illarum personarum canonicorum clericorum matriculariorum a memoratis procurationibus et potu et missione pastillorum ad personas prefatis diebus de cetero abstineret et ab eisdem procurationibus quieti perpetuo existeremus et immunes Nos vero in recompensationem dictarum procurationum potus et pastillorum quicquid in decimis apud villam que dicitur Illeis in jure patronatus ecclesie ejusdem ville et in aliis si qua sunt ibidem ad nos spectantia habebamus Capitulo Carnotensi concessimus perpetuo possidendum etiam si ad nos alicujus interdicti occasione processione aliter non venirent Si autem res memoratas qualibet occasione diminui aut aliquatenus contigerit adnullari nichil tamen in supradictis procurationibus poterunt reclamare Verum quia memorate res in manu nostra tunc temporis non erant statutum fuit quod donec ipsas ipsis liberaremus quas nos quam cito possemus bona fide juravimus liberaturos quindecim libras carnotenses septem tercia feria Paschalis ebdomade octo libras in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli sepedicto Capitulo pro predictis procurationibus potu et pastillis annuatim redderemus et sex denarios in utroque festo pueris qui cereis et thuribulo deservirent Sed quia scriptum est qui non laborat non manducet de assensu utriusque partis firmatum fuit et confirmatum quod si prefatis diebus ad monasterium nostrum alicujus rei aut interdicti occasione dicta processio non veniret nullam eis denariorum summam de predictis procurationibus solyere teneremur Quod ne possit processu temporis oblivione deleri aut aliquatenus a posteris in irritum revocari sigillorum nostrorum appositione fecimus in memoriam presentem paginam confirmari Actum anno Dominice incarnationis MCC primo mense marcio