utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810177

Charter Number: 04810177
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1207
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Philippus Dei gracia Francorum rex amicis et fidelibus suis Decano et Capitulo Carnotensi salutem et dilectionem Venientes ad nos nuncii vestri ecclesie vestre negocium deferentes post varias rationes tam ab ipsis quam Comitissa Blesensi super causas quas adversus eam habebatis propositas tandem de utriusque partis assensu super variis querelis quas ad invicem habebatis compositio et pacis reformatio coram nobis facta est in hunc modum Prepositus Comitisse emendabit nobis hoc quod ipse noluit mulierem reddere vel recredere vel sufficientem rationem ostendere quare eam cepisset et si tale quid de cetero contingeret forisfactum hinc inde monstraretur ubi deberet monstrari et vos facietis ipsam mulierem tradi preposito Comitisse et ille reddet eam vobis cum rebus suis ablatis vel equivalens Item vos poteritis capere homines vestros de corpore per totam terram Comitisse et ipsa similiter suos per totam terram vestram Item de contentione illa de homine cui auricula fuit abscisa compromissum est hinc inde in eo quod Petrus de Vilebeton et Willelmus Menerii et Symon de Berou concanonicus vester legitime per sua sacramenta inquisierint scilicet cujus est magna justicia de Tievilla ubi captus fuit homo ille et quod ipsi tres arbitri vel eorum duo per sua sacramenta fuerint arbitrati tenebitur ab utraque parte Si vero alter dictorum militum moreretur antequam esset eorum arbitrium promulgatum nos alium loco illius legitimum arbitrum poneremus et vos similiter unum alium de canonicis vestris si predictum Symonem mori contingeret poneretis Dictum vero eorum promulgabitur infra festum instantem Pentecostes et si Comitissa vel vos ab hac compositione resilieritis nos aliud dictum teneri faciemus De Michaele Medi ita est ordinatum Comitissa reddet eum vobis salvo jure vestro et salvo jure suo et heredum suorum Hec autem omnia sicut supra dicta sunt tam ipsi nuntii vestri quam etiam Comitisse coram baronibus nobis astantibus tenenda bona fide et sine malo ingenio promiserunt nos hinc inde requirentes ut predictorum arbitrorum dictum faceremus teneri Actum Parisius anno Domini MCC sexto mense marcio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter