utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810180

Charter Number: 04810180
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1207
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Philippus Moreher canonicus Carnotensis omnibus presentis scripti noticiam casu quolibet habituris salutem in salutis auctore Notum volo fieri universis quod ego quicquid decimarum bladi apud Carnotensevillare tam in proprio territorio quam alieno jure hereditario possidebam pro remedio anime mee et patris mei scilicet Garnerii Moreheir et Crispini Drocensis quondam cantoris Carnotensis et aliorum antecessorum meorum dedi in perpetuam elemosinam ecclesie Carnotensi approbantibus et concedentibus hoc fratribus meis scilicet Guillelmo Moreher a quo feodaliter prefatas decimas tenebam et Garnerio et Johanne Quod ut ratum et stabile perseveret presentem cartulam inde notari feci et sigilli mei munimine roborari Actum sollempniter et publice in capitulo Carnotensi anno incarnati Verbi MCCVII mense octobri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter