utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810191

Charter Number: 04810191
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Purchase
Date: 1209
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Willermus decanus et universitas Capituli Carnotensis universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore Ad universorum noticiam scripto presenti volumus pervenire quod Johannes major de Menvesin duos trituratores [] omnia que habebat in granica de Menvesin excepta una mina avene quam retinuit pro submonitione saccorum et preterea custodiam pratorum de Mentenon et de Boignevilla que sunt ecclesie Carnotensis et omnino quicquid in eisdem habebat nobis in perpetuum vendidit et quitavit pro viginti libris monete carnotensis quas dilectus frater et concanonicus noster Philippus Morehers nobis donans ei solvit pro nobis Dictus autem Philippus de voluntate et assensu nostro communi quandocumque apud Menvesin prebendam suam percipiet acquisita illa tenebit reddendo proinde nobis singulis annis decem solidos in die obitus patris sui Garnerii Moreher ad opus anniversarii ejusdem quod celebrare debemus duplicatis eo die dum idem Philippus vixerit Matutinarum stipendiis Quando autem prebendam suam in loco illo non percipiet quicumque prebendas suas ibi habuerint pro predictis acquisitis que tenebunt triginta solidos singulis annis reddere tenebuntur ex quibus decem solidi predicti obitus die ad usum predictum reliqui autem viginti solidi in festo sancti Remigii annuatim prefato Philippo dum ipse vixerit persolventur Post decessum autem ipsius deinceps illi triginta solidi dividentur et cedent equaliter in augmentum perpetuum trium anniversariorum ad ejusdem Philippi procurationem in nostra ecclesia statutorum scilicet anniversarii Crispini nostri quondam cantoris ita quod unumquodque illorum decem exinde solidos preter alia precollata a predicto Philippo in sui crementum super adhibitos obtinebit Notandum etiam quod idem major totum residuum feodi quem tenet a nobis in contraplegium hujus venditionis nobismetipsis obligavit Quod ut ratum sit et firmum sigilli nostri appositione roboravimus Actum Carnoti publice in capitulo anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter