utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810202

Charter Number: 04810202
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1210
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Robertus divina permissione abbas Morigniacensis et G[oslenus] cantor Carnotensis universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Ad universorum noticiam presenti scripto volumus pervenire quod cum inter ecclesie Carnotensis prepositum de Auvers nomine Stephanum ex una parte et dominam Adeliciam relictam Arnulphi de Auvers militis et liberos eorum scilicet Philippum Ansellum et Hugonem ex altera contencio verteretur super quibusdam decimis et campi partibus sitis in territorio de Auvers tandem partes in nos duos compromiserunt fide corporaliter utrinque prestita quod nostro super hoc arbitrio atque dicto quod inquisitione premissa per testes ab utraque parte productos pronunciaremus parerent penitus atque starent Nos igitur secundum formam compromissionis modo et ordine debito procedentes testes utriusque partis recepimus et examinavimus diligenter et in scriptis dicta redegimus eorumdem Quibus post factam ab utraque parte renunciationem productioni testium consideratis attente et plenius intellectis communicato cum prudentibus viris consilio dictum nostrum arbitrando proferimus in hunc modum De terra granicam Bartholomei de Gravella canonici Carnotensis in se sitam habente et prope circa eamdem granicam adjacente tota decima est predictorum Adelicie et liberorum suorum De terris vero que dicuntur Defeis quas colunt coloni de Villa Nova scilicet Hugo Agnetis Roscelinus filius Tecie Robertus filius defuncti Johannis Arnulphus filius majoris et Raginaldus Rosce et de terra de Berdiz que dicitur Hasta Henrici quam tenet predicta domina et de terris sitis super Fossam Luporum si colantur tota decima et campipars est prepositi supradicti De magna vero cultura predicti Bartholomei que protenditur usque ad fundum de Boenval et de terra ejusdem Bartholomei sub nemore Sancti Germani et de terris que fuerunt Hamerici More nunc autem sunt filiorum Roberti Chevaler et de terris Petri Turgault de Cumbis que protenduntur a vineis de Auvers usque ad Chatelers quas ipse et heredes sui tenent et universaliter de terris communibus medietas decime est prepositi de Auvers et medietas domine Adelicie atque sue familie supradicte Quod ut ratum et stabile permaneret presentem cartulam inde fecimus annotari et sigillorum nostrorum impressione communiri Datum anno incarnati Verbi MCCX mense octobris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter