utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810203

Charter Number: 04810203
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1210 - 1211
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Dirus antiqui hostis furor in ecclesia Dei multiplici fraudis sue machinamento non desinit laicorum semper in clericos odium incitare conatur ut per hoc ecclesia quasi in se ipsam divisa desoletur quia hii facilius a fidelium communione recedunt qui clericos Christi caractere insignitos gratis habere odio et eo solo quod clerici sint vel verbo vel actione prosequi non verentur Hac siquidem vetustissimi hostis invidia compellente contigit in urbe Carnotensi anno ab incarnatione Domini millesimo CCX mense octobri die quadam dominica post prandium quod vulgi par maxima in Willelmum decanum ejusque familiam violenter insurgere et domum ipsius que in claustro Beate Marie sita est violare presumpserit eo scilicet quod unus ex memorati decani servientibus ausus fuerat in eodem claustro sicut dicebatur cuidam rustico de villa servo scilicet Comitisse minis duntaxat et convitiis injuriam intulisse Cumque ministri Comitisse qui civibus preerant universis marescallus videlicet et prepositus requisiti fuissent a Capitulo etiam ex parte Regis quatinus furiosam vulgi multitudinem a claustro repellerent vel eorum furorem pro tradita sibi potestate comprimerent noluerunt sed impellere potius populum quam repellere et augere furorem magis quam comprimere conati sunt misso etiam per urbem precone qui per vicos et plateas clamabat quatinus universi cum armis ad domum decani diruendam irruerent Unde factum est ut irruente populo alii fenestras ejusdem domus lapidibus obruere alii postes januas et stipites securibus excidere conarentur Sane decanus ut primum furentis populi rabiem vidit increscere ad ecclesiam confugit qui autem in domo ejus ausi fuerant remanere clausis tandem januis et firmiter obseratis se ibidem tueri et deffendere strenue et viriliter laboraverunt nam alii ligna et lapides per fenestras deorsum mittebant alii supra tectum ejusdem domus ascendentes jactu lapidum frequentissimo turbam irruentis populi proturbabant Sicque multi ex eadem sacrilega multitudine vulnerati sunt quorum nonnulli morte non immerita corruerunt Unde populus majori repletus insania uno ex plaustris Beate Marie accepto et ad prefate domus januas cum clamore et strepitu impetuose impulso viam omnibus domum illam intrare parantibus patefecit quidam etiam fenestras cellarii ferreas et ostia pariter avellentes quicquid inde ferreum abstrahere poterant asportabant aulam tamen et thalamum in quo jacebat decanus et capellam licet aggredi presumerent ingredi nullatenus potuerunt verum hii omnes quia jam noctis non modicum transierat spatium discesserunt Depredatio enim illa noctis tempore candellis accensis facta est et sic opus tenebrarum quod tempore lucis inceperant in nocte consummaverunt Qua de re turbatus est clerus et admodum desolatus si qui etiam sana mente erant laici si que religiose mulieres tanti sacrilegii facinus abhorrebant Cessatum est igitur in ecclesia Beate Marie penitus et in ceteris similiter ecclesiis seu monasteriis in Carnotensi banleuga constitutis excepto quod solis presbiteris parrochialibus permissum est missas aliquando clausis januis exclusis laicis voce submissa et humili et sine cantus modulatione celebrare ad conservandas scilicet hostias que in necessitatis articulo nullis sunt penitentibus denegande cetera vero sacramenta fuerunt penitus denegata preter baptisma parvulorum quod etiam non in ecclesiis sed extra ecclesias utpote in capitellis fieri concessum est Denudatum est etiam altare Beate Marie et sacrosanctum scrinium ab altari depositum et inferius ante altare positum est non equidem super pavimentum sed sicut poni solet a die Cene passionis dominice capse vero Sanctorum reliquias continentes similiter deposite et inferius ante sacrosanctum scrinium super pavimentum collocate sunt imago quoque Crucifixi ab alto deposita est et ante capsas super pavimentum chori deposita Statutum est etiam a Capitulo ut sacerdotes ecclesie ejusdem singulis diebus pulpitum ascendentes in memoratos sacrilegos excommunicationis sententiam et ejusdem horrende maledictionis que excommunicatio magna dicitur verba proferrent accensis candellis et pulsatis eadem hora non tam ejus ecclesie quam ceterarum ecclesiarum campanis Campanam vero que singulis noctibus etiam tempore interdicti ad horam que vulgo ignitegium appellatur pulsari solet hujus interdicti tempore pulsari prohibitum est Verum sacrilegi non ideo compuncti sunt sed illorum amplius indurata sunt corda Quindena siquidem die a sacrilegio perpetrato dum sacerdotum unus sicut statutum fuerat memorate maledictionis verba proferret clamor vulgi astantis altus et irrisonus in eadem ecclesia subsecutus est Unde Dominus magis ad iracundiam provocatus suam non distulit ultionem qui proxime noctis tempore anathematis sententiam quam ministri ejus verbo tenus tulerant sacerdotes per angelum exterminatorem ut credimus executioni mandavit Ignis enim succensus est in furore suo qui a vico quodam inferiore secus ripam Audure incipiens in urbem ascendit et omnium fere sacrilegorum domos usque ad claustrum Beate Marie non tam mirabili quam miraculoso incendio devastavit nullis penitus de ejusdem claustri domibus igne succensis Quod siquidem quibusdam sacrilegii compunctionis gemitum et timorem aliis vero majorem confusionis iram et invidiam generavit Accessit autem sepedictis sacrilegii major confusio Decanus etenim et universi fere cum eo canonici ipsa hebdomada post commissum sacrilegium Philippi Francorum regis illustrissimi cujus etiam aures ejusdem jam sacrilegii rumor attigerat presentiam adierunt Cumque de ipsis sacrilegorum principibus marescallo scilicet et preposito eorumque complicibus ipsi regi utpote patrono et defensori suo nominatim et expresse querimoniam detulissent Rex in hoc facto non tam ecclesiastice libertatis quam regie majestatis lesionem attendens quid super hoc facturus esset cum aulicis suis consilium habuit consilioque accepto benigne respondit quod decano ceterisque canonicis fidem plurimam adhiberet sed rei veritatem prius volebat sicut et debebat tanquam judex inquirere antequam eis se vindicem exhiberet quod in proximo se facturum promisit Et ita factum est In sequenti namque hebdomada peregrinationis causa Carnotensem visitavit ecclesiam et cum signa desolationis in eadem perspexisset ecclesia sub sacrosancto scrinio devote et humiliter transitum faciens pannum sericum ad ornatum ecclesie decentissimum obtulit et ducentas libras parisienses ad opus edificationis ejusdem ecclesie contulit Ad videndum quoque domum decani et notanda sepefati sacrilegii signa exire dignatus est qui ex gradibus ecclesie frontem ejusdem domus partim securibus violatam partim lapidibus concassatam prospiciens domum illam que sic violata fuerat depredatam fuisse minime dubitavit in eadem vero civitate morari diutius noluit sed tanquam cives sacrilegos devitaret vix hore unius ibi morulam faciens reditum maturavit tribus tamen ex suis militibus viris fidelibus et prudentissimis imperavit quatinus ibidem remanentes rei veritatem per testes tam ex parte Capituli quam ex parte adversa producendos inquirerent quibus diligentius examinatis eorum attestationes scriptas et consignatas ad ipsum referrent diem quoque certam utrique parti prefixit in qua Parisius super iisdem attestationibus judicii sui proferret sententiam Adveniente igitur die illo qui etiam festivus ob solemnitatem Sanctorum Omnium habebatur cum multi Parisius e diversis partibus regni ad regalem curiam proceres convenissent et decanus cum suis canonicis regis expeteret et expectaret judicium ipse Rex ore proprio judicii sententiam publice et apertissime protulit vel pronunciavit regaliter imperans quatinus prenominati Comitisse ministri marescallus videlicet et prepositus in ecclesia Carnotensi publice coram omnibus tam clericis quam laicis rectum facerent in manu decani super violatione claustri omnibusque injuriis prepositus quidem pro se et universitate populi Carnotensis marescallus vero pro se tantum Precepit etiam quatinus ipsi consequenter ibidem decanum totumque Capitulum per pecuniam numeratam aut vadimonia aurea vel argentea securos facerent de restituendis omnibus que in domo decani dissipata fuerant vel ablata ita tamen quod illi qui res suas ibi tunc amisisse dicebant probationem juratoriam propriis manibus exhiberent Precepit insuper quatinus ipsum decanum et quendam alium canonicum cujus etiam domus per violationem supradictam aliquantulum fuerat violata securos facerent de suis domibus reparandis ad eumdem valoris statum in quo prius fuisse videbantur Ad hec omnia facienda idem Rex diem certum prefixit et hiis omnibus exequendis eximios fide jussores accepit utpote comitem Boloniensem et quosdam alios se ipsum vero decano et Capitulo fide jussorem constituit et unum preterea de suis militibus virum fidelem et prudentissimum misit qui ex parte sua exequendis hiis omnibus interesset Facta sunt igitur omnia sicut Rex imperaverat Quibus peractis clerus ad processionem se preparans quedam primum solemnia que ad sacrorum reconciliationem locorum liber ordinarius fieri indicat celebravit Hiis expletis solemniis ad pulsandas ecclesie campanas quorumdam astantium laicorum multitudo cucurrit responsorium Gaude Maria ante altare gloriose Virginis altissimis vocibus decantatum est altari vero interim decenter ornato sacrosanctum scrinium super illud repositum est capse Sanctorum reliquias continentes a terra elevate ad loca propria cum gaudio et exultatione et canticis reportate sunt imago quoque Crucifixi in eminentiori loco sicut solebat reposita est Et sic facta est letitia magna in clero in populo autem gravi adhuc iniquitate et peccato confusio maxima Facta sunt autem hec omnia supradicta absente Rege episcopo et multis aliis Christi fidelibus iter peregrinationis arripientibus ad debellandos quosdam hereticos quos illustrissimus comes Simon Montisfortis dominus amicus scilicet et parrochianus suus strenue et fortiter impugnabat Verum quia Rex sicut supradictum est rectum in manu decani fieri domos reparari ablata restitui jusserat sed nondum fuerat expressum quantam satisfactionis penam prenominati malefactores pro tanto reatu sacrilegii pati deberent memoratus episcopus qui jam a prefata peregrinatione redierat et decanus cum quibusdam canonicis ab ipso Capitulo missis ad Regem simul et unanimiter accesserunt ipsius super hoc judicium postulantes Decrevit itaque Rex eosdem malefactores qui in manu decani rectum fecerant qui etiam ex facto suo non solum Deum et ecclesiam offendisse verum etiam majestatem regiam contempsisse videbantur ter mille librarum parisiensis monete solutione muletandos de qua scilicet summa quingentas libras episcopo dari precepit Capitulo autem mille et quingentas libras ita tamen quod de eadem summa Capitulo assignata decanus pro injuria sibi specialiter irrogata sexaginta libras haberet tertiam vero partem pene pretaxate fisco suo censuit inferendam Decrevit preterea Rex quod sepedicti malefactores et eorum complices de quibus Capitulum nominatim et expresse querimoniam fecerat die quadam solemni ad processionem ecclesie in conspectu totius populi nudi apparerent virgas portantes in manibus quibus finita processione ante altare beatissime Virginis Marie flagellati Deo et eidem gloriose Virgini pene corporali satisfactionem exhiberent Hec autem omnia juxta Regis irrefragabilem sententiam et ipsius imperium oportuit penitus adimpleri Sic igitur Carnotensis ecclesia in tribulationibus suis roborari semper et crescere consuevit meritis ut credimus et patrocinio gloriose genitricis Dei et domini nostri Jesu Christi cui est honor et gloria in secula seculorum amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter