Charter Document - 04810219
Charter Number: 04810219
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1215
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1215
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
R[aginaldus] Dei gracia Carnotensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore Notum facimus universis quod cum prebendam Carnotensem in manu nostra vacantem teneremus et eandem Jacobo nepoti nostro conferre volentes locum consuetum capituli Carnotensis in quo prebende conferri solent intrare commode non possemus rogavimus dilectos nostros B[artholomeum] decanum et Capitulum Carnotense ut hanc nobis graciam facerent quod ad donationem illius predicte prebende nepoti nostro faciendam in alio loco quam in consueto convenirent et capitulum suum tenerent Ipsi vero ad preces nostras liberaliter annuerunt Nos autem eisdem concessimus et presentibus litteris testificamur quod propter hanc gratiam nobis exhibitam nullum prejudicium Capitulo vel alicui de Capitulo in posterum generetur Ad cujus rei confirmationem has litteras sigilli nostri impressione roborari et eisdem tradi fecimus Actum anno Domini MCC quinto decimo nonas augusti