utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810220

Charter Number: 04810220
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1215
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Radulfus de Bellovidere chamerarius ecclesie Carnotensis teneo a Capitulo ejusdem ecclesie Apud Adeium omnes hospites ejusdem ville cum justicia et censu quatuor denariorum et unius sextarii avene de singulis hospitiis exceptis tribus novis hospitiis que tempore meo facta sunt in terra mea propria de patrimonio meo unusquisque hospes ecclesie si habet equos et quadrigam de illis debet mihi ex parte ecclesie corveiam unius diei per annum ita quod eodem die possint reverti ad domum suam et ego debeo eis in reditu dare ad comedendum panem et vinum tantum nisi plus faciam eis de gracia qui vero habet equum sine quadriga debet mihi similiter equum ita quod illum equum potero adjungere cum alio vel aliis in una vel pluribus quadrigis et qui non habet equum debet corveiam corporis sui similiter Ex hoc debeo annuatim ii solidos Capitulo in parvo compoto Purificationis Item apud Moncellum Beate Marie teneo sex hospites qui fuerunt positi per Capitulum tempore defuncti Mahei de Rofin in sex quarteriis vinearum et habeo in illis hospitibus totam justiciam et de unoquoque pro quarterio et hebergamento suo ibi posito censum trium solidorum et medietatem minute decime de nutrimentis eorumdem hospitiorum et similiter medietatem decime de vineis illorum quarteriorum remanentibus post eadem hebergamenta Et apud Mucecoart xiii hospites positos similiter tempore Mahei predicti in xiii quarteriis terre pro censu xii denariorum de unoquoque quarterio cum hebergamento suo et minutam decimam similiter dimidiam et justiciam totam et utrique predicti hospites sunt extra banleugam et viaria nostra est non comitis vel alterius et faciunt tabernas suas in temporibus bannorum sine banno vicinis suis ex altera parte vie non valentibus hoc facere Et insuper habeo apud Boarvillam omnes hospites cum justicia tota et censu xii solidorum de unoquoque hospitum etiam de hospitio heredum defuncti Garini de Morviler quem ego acquisivi cum censibus aliorum x hospitum et apud Valbrun juxta Nogentum Eremberti iii arpennos terre de dono Hugonis de Fai militis ad hospites ibi ponendos et fuerunt ibi aliquando v sub censu v solidorum modo vero sunt duo tantum sub censu duorum solidorum quia miles gravat homines sicut dicunt et ideo nolunt ibi diu manere in illis hospitibus habeo justiciam totam et garendiam Ex hoc in festo sancti Remigii annuatim debeo ad Matutinas iii solidos pro recognitione Item apud Boeletum Terrici teneo omnes hospites ville cum tali justicia quod placita ibi tenentur prius saltem semel coram majore nostro et si ibi non terminantur advocat major dominum Hugonem militem cujus antecessores dederunt nobis villam pro garendia tandem si nec tunc ibi terminantur possunt trahi ad me petente altero litigantium vel me ipso evocante ad me negocium et a me ipso potest apellari ad Capitulum Ubicumque vero negocium fuerit terminatum non habeo de emenda nisi xii denarios tantum et major noster vi denarios pro districtu nisi fuerit emenda sanguinis vel furti vel raptus in quibus emenda erit ibi qualis est alibi secundum communem consuetudinem et habet in hiis tribus miles ville medietatem emende per manum majoris nostri et si duellum emerserit ibi tenebitur coram me et milite et emenda erit communis mihi et illi De minuta decima habeo terciam partem in omnibus hospites illius ville nobis tailliam non debent hec ita sunt secundum litteras donationis ejusdem ville Ex hoc debeo Matutinis in festo sancti Remigii x solidos annuatim Item decimam vini teneo in bannileuga Carnotensi et in villis extrincesis ubi decima bladi est ecclesie Carnotensi tali tenore quod si aliqua terra arabilis est et fiat ibi vinea mea est decima si vero vinea est et deveniat ad terram arabilem de prebendis est decima In hac decima sunt multi arpenni quorum numerus vix posset plene sciri sed ubique talis est consuetudo decime acquisita multo labore meo et sumptu quod si suspectus fuerit aliquis de decima sua minus plene soluta et convinci non possit cogetur inde reddere quantum quesitor decime secundum conscientiam suam juraverit eum debere vel si debitor decime maluerit quantum debitor ipse jurabit secundum conscientiam suam similiter Quod si quesitor decime voluerit et valuerit debitorem convincere per testes stabitur probationi testium Procuravi etiam multo labore meo et sumptu quod cum in tempus meum non redderent debitores decime pro decima vinum de pressoragio modo reddent mihi tale vinum pro decima quale est illud quod ipsi retinent sibi et reponunt in doliis suis Hanc decimam querit major Sancti Mauritii feodaliter cum clerico illius qui habet eam a Capitulo et habet cotidie quamdiu equitat pro querenda decima iii denarios et obolum pro sua procuratione et ad equum suum ferrandum toto tempore vindemiarum vi denarios tantum et in Loeno dimidium modium avene et de decima unum modium vini Ex hoc debeo annuatim Matutinis in Nativitate beati Johannis pro una medietate decime xii libras et pro altera xxxiiii libras Item apud Fontanas in precaria xv herbergamenta sed modo ibi non sunt nisi ix hospites quorum non omnia sunt herbergata sed omnia herbergabuntur quando illi qui tenent ea per me cogentur In omnibus hospitibus et hebergamentis habeo censum cum vendis et justiciam totam nec debent illi hospites exercitum nec calvacatam nec talliam de teneuris precarie nec de mobilibus suis quamdiu habitant residentes in precaria Habeo etiam in eisdem duas partes minute decime et oblationum suarum in majoribus festis per custodiam servientis mei et ibidem habeo quatuor arpennos vinearum ad perticam sancti Martini cum hebergamento ibi posito juxta vineas nec possunt hospites vindemiare vineas suas in clausura vinearum donec ego vindemiem meas quia sue claudunt meas et habeo censum de omnibus censivis ejusdem precarie cum vendis et justicia Ex hoc debeo Matutinis vii libras v solidos minus annuatim in Purificatione beate Marie Item apud Penchat teneo circa ii arpennos vinearum cum justicia de quibus debeo Capitulo ad parvum compotum x solidos et in Valle Radulfi vi quarteria vinearum quas Radulfus de Ibreio clericus vendicabat sibi jure hereditario per curiam Senonensem eo quod duo vel tres de cognatione sua tenuerant eas unus post alium immediate sed tandem quitavit eas ecclesie dictus Radulfus labore meo et eidem satisfeci decem libras per compositionem inde factam de meo proprio sine auxilio Capituli ex hoc debeo Capitulo ad parvum compotum annuatim xii solidos Item teneo apud Chartenvillare omnes hospites ville cum justicia tota et censu de hospitiis suis cum oblitis xi sextariorum avene et fornamentis v solidos v denarios minus scilicet pro unoquoque sextario v denarios et habeo ibi campipartem valentem mihi ex donatione Capituli circa ii modios et ex acquisitione mea tantumdem inter annonam et avenam Ex hoc debeo Capitulo annuatim in anniversario defuncti Milonis archidiaconi xl solidos Item apud Calniacum de acquisitione mea iiii modios bladi inter annonam et avenam paulo plus et paulo minus in teneura que fuit Radulfi Plombarii et v solidos inter censum et campipartagium et apud Joi Capitulo acquisivi ad usus quos voluero vi solidos in prato quod prius erat commune Capitulo pro tercia parte et Valeie pro alia tercia et majori de Joi cum cognatis suis pro alia tercia parte Ego enim et defunctus Willelmus decanus et Willelmus Capellanus qui tunc recipiebamus prebendas nostras apud Joi acquisivimus partem illam que erat majoris et cognatorum ejus et reliquimus duabus prebendis et dimidie que ibi sunt approbante Capitulo pro xv solidis de quibus competunt mihi vi solidi et defuncto Willelmo decano vi solidi et Willelmo Capellano qui tunc tenebat ibi dimidiam prebendam iii solidi Ex hoc debeo Capitulo annuatim ad parvum compotum ex donatione mea ii solidos pro recognitione Datum est hoc scriptum memoriale Capitulo anno Domini MCC quinto decimo mense septembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter