utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810222

Charter Number: 04810222
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ipse habet quinquaginta solidos census et ejus venditiones et omnia penitus jura et placita excepto sanguine et duello Pro quo tenetur carpentare in propria persona quociens opus fuerit in domo episcopi sive in torculari ejus Et singulis diebus quibus ibidem operatur debet habere micam et prandium sufficienter et vinum de nona et sero ad hospicium suum duos albos panes et dimidium sextarium vini et similiter debet habere singulis dominicis et diebus festivis preter micam et vinum de nona Qui infra tempus operationis sue contingerint scopellos omnes debet habere qui non possunt mitti in opere et etiam debet habere unam propriam cameram ad ponendum ferramenta sua sive scopellos suos Et in vindemiis habet unum minotum plenum racemis et unum sextarium musti Ferramenta autem sua qui in opere episcopi sive confracta fuerint sive pejorata de proprio episcopi reformabuntur Et cunctis diebus quibus episcopus Carnotensis Carnoto fuerit in ejus curia prandebit si voluerit ad mensam sociorum Tempore vindemiarum debet servare celarium de die et nocte et debet habere expensam competentem et de nocte duos denarios por haste et singulis diebus quibus moram facit in celario debet habere ad mittendum in hospicio suo duos panes albos et dimidium sextarium vini In festis beate Marie in Natali in Pascha in die jovis Rogationum in Penthecoste et in festo Omnium Sanctorum debet habere iiii panes albos et unum sextarium vini ad mittendum in hospitium suum in die martis carniprevii iiii panes albos et unum sextarium vini et unam gallinam et unum frustrum carnis sal late
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter