utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810270

Charter Number: 04810270
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal
Resource Link(s): Chartres, église cathédrale Notre-Dame
map View Map
Charter:
Ego Ursio de Melleyo dominus Fractivallis omnibus notum facio quod cum reverendus pater et dominus meus ligius Galterus Dei gratia Carnotensis episcopus post homagium a me sibi factum per longum tempus et pluries requisisset ut feodum quod ab ipso tenebam de casamento Carnotensis ecclesie eidem aperte dicerem et expresse declararem attendens in corde meo quod salva fidelitate mea illud ei non poteram denegare immo de jure et consuetudine regni Francorum tenebar hoc facere requisitus mecum sepius deliberavi et ab antiquis hominibus ballivis et fidelibus meis diligenter inquisivi et scripta antecessorum meorum et mea revolvi et relegere feci et secundum quod ex premissis omnibus elicere potui feodum quod ab ipso teneo et antecessores mei ab episcopis Carnotensibus predecessoribus suis tenuerunt ita declaravi et declaro In primis igitur dico me tenere ab episcopo Carnotensi in civitate Carnotensi quicquid teneo vel alii tenent a me in loco qui dicitur TurrisNevelonis ubi fuit domus propria antecessorum meorum et FurnumNevelonis ibidem prope situm et quicquid juris et justicie habeo in dictis locis et in feodis et censivis que teneo et alii tenent et tenere debent a me in civitate et banleuga Carnotensi Item medietatem omnium reddituum justiciarum feodorum que teneo et a me tenentur in Cambio et cambitoribus in Moneta et monetariis in justicia falsariorum et quarumlibet aliarum rerum ad hec omnia pertinentium hoc addito quod partem illam quam habeo de monetagio teneo totam ab episcopo Carnotensi Item Mellaium castrum cum omnibus pertinentiis suis jure justicia feodis et aliis omnibus excepto pedagio ad dictum castrum pertinentibus Item ab eodem episcopo teneo feoda que a me tenent et tenere debent nobiles viri domini de Galardone de Mestenone de BelloMonte de Lanereyo de MonteLecardi Item teneo ab eodem episcopo feoda que a me tenent et tenere debent Evrardus de Levevilla Guillelmus de Carnoto Guillelmus Aguillon Odo de Branderon Odo de Brunel Pollinus de Mellayo Henricus de Chaverneio Guillelmus de Berou Guillelmus de Theovilla Nevelo de la Guerche Johannes Ruffus excepto eo quod a me tenet dictus Johannes apud NovumVicum et LucumGaudrici Teneo et ad eodem episcopo quicquid teneo et a me tenetur de feodo quod dicitur feodum Godechardi de quo videlicet feodo vavassores habent justiciam suam ubicumque sita sint Et forsan plura alia teneo ab episcopo ipso de quibus ad presens non recolo que si ad memoriam reduxero quam citius commode potero eidem vel successoribus suis declarabo Ne vero instinctu Dyaboli aut alicujus prava suggestione jura beatissime Virginis et gloriose genitricis Dei Marie domine Carnotensis et tocius orbis possent in posterum per me aut heredes et successores meos in aliquo minui aut perverti in testimonium hujus declarationis seu recognitionis a me multa et magna deliberatione prehabita facte presentem cartam conscribi feci et sigillo meo manu propria consignavi rogans karissimum dominum meum Dei gratia illustrem Francorum regem Ludovicum de cujus regalibus sunt omnia supradicta quatinus ad majorem hujus declarationis seu recognitionis firmitatem robur et munimen litteras suas patentes hujus rei seriem continentes domino Carnotensi episcopo conferre dignetur regie majestatis sigilli caractere consignatas Actum anno Domini MCC vicesimo nono tercio nonas julii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter