utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04810283

Charter Number: 04810283
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis A[lbericus] divina miseratione Carnotensis episcopus salutem in Domino Noverint universi presentes litteras inspecturi quod cum villa nostra nova de Perreio non esset sita infra fines alicujus parrochie et de mandato nostro ibidem esset constituta ecclesia nos statuimus eam parrochialem et ad donationem nostram decernimus pertinere Limites autem hujus nove parrochie in nomine Domini sic designamus Volumus quod granchia illa que fuit monachorum Vallis Sarnei que vocatur Logia Hodeberti sit de parrochia memorata et terre et prata vicina et pertinencia ad dictam granchiam et omnes habitantes in ea sint de parrochia memorata et ab illis locis usque ad granchiam illam que est canonicorum de Tosca que dicitur Feularde cum omnibus possessionibus que propinque sunt de parrochia sepedicta et omnes habitantes infra terminos memoratos Volumus insuper et statuimus ut omnes minute decime hujus parrochie sint presbytero cui dictam ecclesiam contulimus et successoribus suis qui per episcopum Carnotensem qui pro tempore erit in dicta ecclesia fuerint instituti De majoribus autem decimis dictarum novalium sic incipimus ordinare Voluimus et statuimus quod majores decime dicte granchie que nuncupatur Logia Hodeberti sint canonicorum de Grandi Campo ordinis Premonstracensis scilicet duarum carrucatarum id est ducentorum arpentorum quando fuerint extirpata Statuimus etiam quod in dicta decima novalium pauperes moniales Sancti Remigii de Landis per manum sacerdotis illius loci duos modios bladi ibidem percipiant annuatim ad mensuram Montifortis medietatem scilicet frumenti vel boni mistolii si frumentum purum ibi non creverit et medietatem avene Similiter ordinamus ut fratres de Molinellis ordinis Grandismontis unum modium eodem modo percipiant annuatim In cujus rei memoriam et testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Datum anno Domini MCCXL secundo die veneris post festum Omnium Sanctorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter